{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticorum libri II 21","citation":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/21.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Arithmeticorum libri II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"sex columnas triangulas quartas, sexque suos triangulos. Igitur columna hexagona aequiangula quinta surgit ex coagmentatione 5° radicis, tanquam axis: & ex columnis quarti loci, sex, cum totidem earum triangulis, sicut fuit demonstrandum. Et assumpti loci argumentum accommodabitur ad quemuis locum assignatum: sicut concludit propositio. PROPOSITIO 47* Omnis columna triangula aequalis est aggregato duarum pyramidum, scilicet quadratae collateralis, & triangulae praecedentis. Exempli gratia, quinta columna triangula scilicet 75. dico, quòd aequiualet aggregato pyramidis quadratę quintę, scilicet 55. & pyramidis triangulę 4* .s. 20. Intelligam enim quinque triangulos quinti loci, singulos sic distinctos, vt formationis diffi. postulat. 1. 2. 3. 4. 5. qui iam per diffi. constituunt 52 columnam. triangulam. ex horum secundo excipio vnitatem: ex tertio F. 2. 5 ex quarto 1. 2. 3. ex postremo 1. 2. 3. 4. qui sunt quatuor trianguli ab vnitate dispositi, & per diffi. integrantes quartam pyramidem triangulam. sic relinquitur vnitas, duo binarij, tres ternarij, quatuor quaternarij, & quinque quinarij, hoc est quicunque quadrati seriatim ab vnitate dispositi, & per diffinconstruentes quintam pyramidem quadratam. Itaque totumaggregatum ex quinque totalibus triangulis, hoc ex 15. quinquies sumpto, ipsa videlicet quinti loci triangula columna ęquiualet cumulo pyramidis quadratae quintae, ac pyramidis triangulae quartae: quod fuit ostendendum. Similis est cuius libet alterius loci argumentatio ad veritatem propositi.","prev":{"citation":"Arithmeticorum libri II 19-2","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/19-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/19-2"},"next":{"citation":"Arithmeticorum libri II 21-2","label":"PROPOSITIO 48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/21-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/21-2"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II","quality":"ocr"}}