{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticorum libri II 22-2","citation":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 22-2","ref":"22-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/22-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/22-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/22-2.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Arithmeticorum libri II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"COROLLARIVM. QVONIAM igitur singuli cubi ab vnitate ordinati sunt singulis pyramidibus hexagonis aequilateris ab vnitate dispositis, collateralibus aequales; propterea manifestum est, quod cuborum differentiae sunt pyramidum praedictarum differentijs singulae singulis aequales, hoc est, ipsis hexagonisaequiangulis. Ac, sicut ex talium hexagonorum ad vnitatem successiua coaceruatione pyramides praedictae per ordinem construuntur, ita & cubi procreantur. Suntque ipsi hexagoni cuborum gnomones ab vnitate continuati. PROPOSITIO 52*. Omnis cubus cum sequenti hexigono aequiangulo coniunctas constituit cubum sequentem. Haec propositio constat ex praecedenti corollario. Sed & aliter hìc ipsam demonstrabo. Disponantur numeri sic: vnitas 4. & 5. Item horum quadrati 16. & 25. & parte altera longior ex 4. in 5. factus scilicet 20. Item eorum cubi 64. & 125. deinde ex 4. in 20. fiat 80. & ex 5. in 20. fiat 100. Quibus dispositis cùm 64. sit cubus quaternarij, atque 125. cubus quinarij, ostendendum est, quod 64. 4 cubus cum 59 hexagono aequiangulo conjunctus conflat cubum 52 125. quòd sic patet: Qu, per 9' huius 4. est differentia ipsorum 16. & 20. per 102 huius 5. est differentia ipsorum 20. & 25. atque pse 4. maltiplicans ipsos 16. & 10. facit ipsos 64. & So. Itemque ipse 5. multiplicans ipsos 20. & 25. facit ipsos 100. & 125. propterea necesse est, vt differentia ipsorum 64. & 80. sit ipse 16. vtque differentia ipsorum 80. & 100. sit ipse 20. veque differentia ipsorum 100. & 125. sit ipse 25. quoniam differentia productorum producitur ex multiplicante in differentiam multiplicatorum. Igitur differentia ipsorum cuborum 64. & 125. constabit ex congerie trium numerorum 16. 20. & 25.","prev":{"citation":"Arithmeticorum libri II 22","label":"PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/22"},"next":{"citation":"Arithmeticorum libri II 23","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/23"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II","quality":"ocr"}}