{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticorum libri II 40","citation":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/40.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Arithmeticorum libri II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"quod triplum est suae pyramidis, scilicet 85. quod sic concluditur. Colunna quadrata centralis quinta, per 772, constat ex tribus primi generis formis, scilicet cubo 5', cubo 4° (quae sunt co lumnae quadratae) & quadrato 48. His applico quadratum quin tum: & alterum quadratum quintum, qui, per 112 aequiualet duos triangulos, quintum, & quartum: atque ita ostendendum erit, quod totum tale, aggregatum ex cubo quinto, cubo quarto quadrato 48, quadrato quinto, & triangulis 5° & 40 primi generis, simi liter triplum est pyramidis quadratę centralis quintae. Cunque pyramis talis, per 752 huius, constat ex combinatione duarum pyramidum primi generis, scilicet quadratę quintae, & quadratae quartae: Iam demonstrandum erit, quod supradictum aggre gatum triplum sit ad praedictam combinationem: quod sic deducitur. Vna pars illius agregati.s. cubus, quadratus, & triangulus quinti loci, per 632, simul faciunt triplum pyramidis quadratae quintę, quę fuit vna pars combinationis. Itemque reliqua pars aggregati.s. cubus, quadratus, & triangulus quarti loci, per ean dem 63', simul facit triplum pyramidis quadratę quartae, quae fuit reliqua pars combinationis: quamobrem duae iam partes aggregati triplae sunt ad duas partes combinationis, singulae.s. ad singulos. Et ideò, per quinti Elementorum primam, totum aggregatum totius combinationis triplum erit, quod demonstrandum fuit. Et similiter à quinto ad quemuis locum transferetur demonstratio propositi.","prev":{"citation":"Arithmeticorum libri II 38","label":"PROPOSITIO 782","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/38"},"next":{"citation":"Arithmeticorum libri II 40-2","label":"PROPOSITIO 813","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/40-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/40-2"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II","quality":"ocr"}}