{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticorum libri II 47","citation":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/47.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Arithmeticorum libri II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"dicum ab vnitate continuatarum, hoc est, ad triangulum primi ge- 4. 6. 3. neris quartum. Item ad eundem triangulum quartum duplus est parte altera longior quintus, scilitet 20. per octauam huius. Aequalis igitur est parte altera longior quintus dicto quatuor parium numero rum aggregato. Quod fuit demonstrandum. Et demonstratio ad alium quemuis locum transferetur vt constet propositum. PROPOSITIO 86. Si numerorum imparium ab vnitate per ordinem continuatorum singn lorum singuli quadrupli post Zifram disponantur, ex eorum successiua ag gregatione construentur quadrati numeri à paribus collateralibus in se multiplicatis producti. Exempli gratia, quotuis ab vnitate impares, vt puta quatuor 1. 3. 5. 7. singuli quadruplicentur, & post Zifram disponantur sic o. 4. 12. 20. 28. aio, quòd horum quadruplorum omnium aggregatum est numerus quadratus, qui fit à numero pari quinti loci in se ducto, hoc est, ab octonario. Nam, per 152 huius ex aggregatione dictorum quatuor imparium fit quadratus quartę radicis. Quare quadrupli eorumdem imparium conficient quadruplum dicti quadrati, hoc est, quadratum, qui fit ex duplo dictae radicis in se ducto, hoc est ex octonario in se multiplicato. Nam latera, quorum quadrata sunt in quadrupla ratione, seruant ad inuicem rationem duplam. Similiter per locis alijs constat propositum.","prev":{"citation":"Arithmeticorum libri II 44-2","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/44-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/44-2"},"next":{"citation":"Arithmeticorum libri II 46","label":"PROLOGOMENA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/46"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II","quality":"ocr"}}