{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticorum libri II 5","citation":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/5.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Arithmeticorum libri II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Eodemque modo in infinitum, sicut propositio concludit. Omnis radix multiplicata in radicem sequentem, producit duplum trianguli sibi collateralis. Exempli gratia, ducatur quaternarius in sequentem radicem, scilicet quinarium: & producuntur 20. Aio, quòd 20. duplus est ad triangulum ipsi quaternario collateralem. Sumantur enim ab vnitate ac quaternarium radices: quibus applicentur totidem & ordine praepostero ab vnitate radices, singulae singulis: sic enim fiet vt crescentes cum decrescentibus singuli singulis coniuncti numeri faciant quatuor summas aequales: hoc est quatuor quinarios. quare earum aggregatum erit planus numerus, qui fit ex ductu quaternarij in quinarium: & idcirco 20. erit talis planus. Duplus autem est planus ipse ad triangulum quaternarij: quandoquidem, per diff.talis triangulus est aggregatum vnius dictorum ordinum: quod est dimidium plani: Igitur 20. duplus erit ad triangulum quaternarij. Et similiter in omni casu id quod proponitur demonstrabimus. Cmnis triangulus duplicatus, efficit numerum parte altera longiorem sequentem. Exempli gratia, triangulus quarti loci, est denarius. Aio, quòd 10. duplicatus efficit parte altera longiorem quinti loci. Nam per diff. talis parte altera Vio longior producitur ex radice collaterali in praecedentem: scilicet ex 5. in 4. Sed per praemissam ex ductu 4. in 5. fit duplum trianguli quarti: Ergo tale duplum aequale est, parte altera longiori quinti loci. quod est propositum. Omnis quadratus cum radice sua coniunctus, conficit sequentem parte aitera lonsiorem. Exempli gratia, quadratus Sty quarti loci est 16. eiusque radix 4. Aio, quòd sexdecim cum quatuor conficit parte altera longiorem quinti loci. Nam per diffinitionem 4. multiplicatus in 4. producit quadratum suum scilicet 16. Et idem 4. ductus in 5.","prev":{"citation":"Arithmeticorum libri II 4","label":"DE NVMERO PERFECTO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/4"},"next":{"citation":"Arithmeticorum libri II 6","label":"DE NVMERO PERFECTO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/6"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II","quality":"ocr"}}