{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticorum libri II 50","citation":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 50","ref":"50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/50.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Arithmeticorum libri II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Quare hic tam semidiametri, quàm pyramides exordium sumunt. Intellige autem semper Q: primae speciei; pyramides verò secundae: quoniam oportet eas esse centrales. In tertio mox loco crescunt singulae semidiametri per vnitatem: trianguli autem exordium capiunt, suntque vnitates; pyramides verò sunt, quae vnitatem sequuntur: triangulae quinariùm singulae; quadratae senarium: ac pentagonae septenarium habentes: In quo quidem loco pyramis constat ex 1. ex quatuor semidiametris, scilicet 8. ex sex triangulis, scilicet 6. & ex quatuor pyramidibus, scilicet 20. quae conficiunt 35. Octahedrus constat ex 1. ex sex semidiametris, scilicet 12. ex duodecim triangulis, scilicet 12. & ex 8. pyramidibus triangulis, scilicet 40. quae constant 65. & tantundem faciunt vnitas: octo semidiametris, scilicet 16. ac 12. trianguli, scilicet 12. cum sex pyramidibus quadratis .s. 36. pro cubo construendo: nam octahedrus & cubus semper sunt aequales. Jcosahedrus fit ex 1. ex 12. semidiametris, scilicet 24. ex 30. triangulis, scilicet 30. ex 20. pyramidibus triangulis, scilicet 100. vnde complectitur 155. Et tantundem suscipit huius loci dodecahedrus. NNam vnitas 20. semidiametri, scilicet 40. trianguli 30. scilicet 30. pentagoni pyramidis 12. scilicet 84. simul conflant dictum numerum, scilicet 155. In quarto loco semidiametri singulae habent 3. trianguli singuli 3. pyramides, triangulae singulae 15. quadrati 19. pentagoni 23. vbi pyramis cum constet ex vnitate ex quatuor semidiametris, scilicet 12. ex sex triangulis, scilicet 18. ex quatuor pyramidibus, scilicet 60.","prev":{"citation":"Arithmeticorum libri II 49","label":"PROLOGOMENA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/49"},"next":{"citation":"Arithmeticorum libri II 51","label":"PROLOGOMENA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/51"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II","quality":"ocr"}}