{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmeticorum libri II 88","citation":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 88","ref":"88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/88.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Arithmeticorum libri II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"sed a. ipsi b. commensurabilis est per hypothesim: ergo & d. ipsi c. commensurabilis est, per 10' decimi. Cumque d. rationalis sit (quia quadratum est ipsius a.) iam per diffin. & c. rationalis erit. Quod est propositum. Similiter procedere poterimus, reliquas decimi Element. propositiones demonstrando. Et quod nona eiusdem libri de quadratis ostendit, potest etiam ad cubos & ad secunda quadrata quantitatum referri. sic; A commensurabilibus inuicem quantitatibus producta quadrata, sunt ad inuicem sicut quadrati numeri: & producti cubi, sicut cubi numeri: & producti secunda quadrata, sicut secundi numeri quadrati. Contrà, & quantitates tam, quarum quadrata sunt ad inuicem, sicut numeri quadrati, quàm, quarum cubi sunt ad inuicem, sicut numeri Cubi: quàmque quarum secunda quadrata sunt ad inuicem, sicut secundi quadrati; sunt & adinuicem omnino commensurabiles. Quod haud difficilius ostenditur, quàm nona ipsa quoad quadrata. Hoc, scilicet supposito & antè demonstrato, quòd sicut inter duos quadratos numeros semper interiacet vnus numerus medius proportionalis: ita inter cubos interiacent duo medij proportionales: & inter secundos quadratos tres medij proportionales. Ab incommensurabilibus verò inuicem quantitatibus facta quadrata non sunt ad inuicem, sicut quadrati numeri; neque cubi, sicut cubi numeri: nec secunda quadrata sicut secundi quadrari numeri. Contrà, & quantitates, tam quarum quadrata non sunt ad inuicem, sicut quadrati numeri, quàm quarum cubi non sunt inuicem, sicut cubi numeri, quàmque quarum secunda quadrata non sunt inuicem, sicut secundi quadrati nu meri; sunt intus se incommensurabiles. quae duae proportiones sequuntur ex praemissis à destructione contrariorum. Quo fit, vt quot linearum irrationalium species tractantur in decimo Elementorum, totidem eiusdem nominis, & earundem proprietatum speciei inueniantur inter quantitates in genere sumotas. Ita, inquam, vt in omni quantitate vnius generis existant omnes tales rationalium species. Per hanc igitur propositionem omnis. geometrica speculatio redigitur ad numerariam praxim PROPOOmnis quantitatum additio, subtractio, multiplicatio, seu diuisio, vel radicum extractio, fit per eos numeros, à quibus ipse quantitates significantur. Hoc est, numerorum, per quos duę vel quotlibet quantitates singulos singulae significantur, aggregatum est numerus significans talium quantitatum aggregatum.","prev":{"citation":"Arithmeticorum libri II 87","label":"PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/87"},"next":{"citation":"Arithmeticorum libri II 89","label":"PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/89"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II","quality":"ocr"}}