{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 10","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/10.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Sicut & eorum motus cum solari motu colligantiam quandam & regula (de qua postea dicendum est) seruant. Sicut autem aequator ad primum motum, ita Zodiacus ad secundarios pertinet. SCHOLIVM. Diuiditur autem Zodiacus, in 12. arcus aequales, quae signa dicuntur, sex quidem ab aequatore borealia, & totidem australia, quorum nomina sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpius, Sagittarius, Capricornus, Aquarius, Pisces: sub quibus computatur motus Luminarium, & planetarum. Quorum nomina sumuntur à constellationibus octauae: quae à priscis astronomis putabatur primum mobile. Postea verò quàm à Ptolemaeo deprehensus est motus eius tardus ab occasu in ortum contrarius primo motui, opus fuit computare hunc motum tardum in superiori Coelo, & in eo intelligi Zodiacum, sitque tale coelum, Primum mobile. Idem sequitur propter motum trepidationis, quem commentus est Tebitius. Quoniam verò Alphonsus ipsi octauo coelo adscripsit vtrunque motum, scilicet longitudinis, ac trepidationis; oportuit adiungere sphaeram decimam cum tertio Zodiaco, in quo computarentur omnes motus secundarij hoc est, nonae in longitudine, octauae secundum trepidationem, & septem successiuè planetarum, vt ipsum decimum sit. Primum mobile, quod oportet vnico motu ferri, contranitentibus inferioribus. De duobus tropicis. TROPICI sunt duo circuli in Sphaera aequatoris paralleli, & Zodiacum in duobus punctis tangentes: & perinde inter se aequales: determinantes maximum Solis ab aequatore secessum, in dictis punctis, à quibus Sol conuertitur ad Aequatorem. Et ideo Tropici dicuntur. Hic per Cancri, ille per Capricorni principium. Hic nobis hyematis, ille aestiuus. De punctis aequinoctiorum, & solstitiorum. AEQVI NOCTIALIS autem & Zodiacus se vicissim per aequalia, hoc est in semicirculos dispescunt. Et puncta sectionum dicuntur Aequinoctia, eo quòd in illis Sol Aequinoctium. Semicirculi verò Zodiaci vtrinque in punctis tropicorum tactuum in quadrantes di stinguuntur, quae puncta Solstitia dicuntur: quoniam (vt dictum est) maximum ab aequatore fecessum determinant. Quatuor verò quadran tes singuli continent tria signa, quae Sol perambulat per singulos menses, faciens quatuor anni tempora, scilicet Ver, Aestatem, Autumnum, & Hyemem. De arctico, & antarctico parallelis. VTQVE ratio postulat, quantum Zodiacus declinat ab Aequino ctiali; tantum & illius poli ab huius polis secedunt. Itaque duo circuli minores per Zodiaci polos descripti, & aequatori aequidistantes, iamque inter se aequales, dicuntur Arcticus & Antarcticus. Ille quidem ab vrsa septentrionali, hic à contraria positione denominatus.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica xlii","label":"REVERENDI DO. FRANCISCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/xlii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/xlii"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 11","label":"REVERENDI DO. FRANCISCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/11"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}