{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 102","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 102","ref":"102","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/102","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/102.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"An quia, cognito Septentrione, quem acumen sagittae indicat, noscunt & caeteros per ambitum ventorum tractus, vt sic certi sint, quorsum sit nauigandum? Vnde maiores nostri, quibus ignotum erat huius nauticae pyxidis masticnamentum, vt scirent in medio pelago quorsum tenderent; stellas circa polum Arcturum, Helicen, & Cynosuram obseruabant. atque ita polarem locum notantes, plagas reliquas conijciebant. Sed cur sagitta, vel obelus à vero Septentrione, quandoque ad dextram, quandoque ad sinistram declinat? An quia sagitta, sicut magnes (cuius est simia) non verum Septentrionem, sed insulam quandam (quam Olaus Magnus Gothus in sua geographia vocat insulam magnetum) semper ex natura inspicere cogitur? Vnde, quoniam insula dicta ponitur ab authore praedicto aliquantum remota à polo, sub longitudine graduum 49. meridianoque transeunte per Peloponesum, vrbemque Coronen; idcirco citra talem meridianum, obelus nauticae pyxidis Gręcizat (vt vulgato, nauticoque more loquar) vltra verò dictum meridianum maistrizat: sub ipso verò tali meridiano, recta Septentrionem, quorsum insula, respicit. Hanc ego declinationem obeli sepius olim admirabar. Sed postquam vidi Olai geographiam, hac mihi rone satisfeci, siue quietiorem animum reddidi. Existimo tamen super istoc negocio consulendos esse peritiores nautas, vtrum experientiam dictam causam comprobet. aut fortasse certius quidquam assignent. Quamquam scio quosdam de arte naui gandi scribentes rem in dubio reliquisse, adeo non solum antiquis ignota, sed nobis quoque alicubi dubia fit. Nec mirum, cum multa praeterea sint artificia mechanica à recentioribus inuenta, & indies inueniant. Talis est ars separandi aurum ab argento. inuentio bombardę, ars Impressoria, Saccari ex arundinibus excoquedi, Speculorum vitreorum planorum mixtura, Machina pistorum cribratoria, Ignis excussio per collisionem sclopettis additus. Omitto propugnaculorum structuras, machinarum genera, & quidquid quotidie noui hominum malitia, cupiditasque & venter artifex excogitat: Adeo nimirum facile est adinuenire, aut inuentis addere. Cur sagitta pyxidis seu magnes poculo natanti impositus, detortus à situ suo non statim ad eum rediens quiescit, sed pręterit semel, iterum & deinceps? Nónne facit hoc impetus virtutis ferrum aut lapidem mouentis? quemadmodum pondus appensum si à situ perpendicularitatis dimouetur, non quiescit, statim ad eam rediens, sed ab impetu proprio impulsum aliquoties vltra citraque reuertens, tandem remissa vi in perpendiculo stabilit. quemadmodum & res grauis ad centrum vniuersale liberè dimissa faceret, donec in eo qesceret. 17. Febr. 12. Indi. 1569. aduesperascente die Iouis, quem voctum aut saginatum vocant.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 101","label":"CIRCA MAGNETEM PROBLEMATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/101"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 103","label":"ELEMENTORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/103"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}