{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 103","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 103","ref":"103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/103.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"ELEMENTORVM EVCLIDIS TREDECIMVS, LIBER Solidorum tertius, & Regularium corporum primus EX TRADITIONE MAVROLYCI, PRAEFATIO. VINQVE sunt solida regularia Geometrarum, scilicet cubus, siue hexahedrum, quod sex basibus quadratis, & octo angulis solidis clauditur. Octahedrum, quod octo triangulis basibus, & sex angulis solidis finitur. vnde haec correlatiua sunt: quia quot bases habet duo sibi inuicem vnum, tot solidos angulos habet reliquum. Sequitur Icosahedrum viginti triangulis basibus, & duodecim angulis solidis constructum. Inde Dodecahedrum sub duodecim basi bus pentagonis & viginti angulis solidis clausum. & est aliud par correlatiuorum corporum vicissim alternans basium & angulorum numerum. Quintum verò solidum Pyramis vnicum est, ac solitarium, correlatiuo carens. ipsum enim met sibi respondet: quandoquidem quatuor triangulas bases & totidem solidos sortitur. Nec aliud esse solidum Regulare praeter haec quinque, certis ostenditur argumentis. Nam triangulum ęquilaterum, aut triplicatum, aut quadruplicatum, aut quintuplicatum tantum formare potest angulum solidum (cum anguli plani pauciores tribus non construant illum) hinc ergo consurgunt tria solida, scilicet pyramis, octahedrum, & Icosahedrum: sub quatuor scilicet, octo ac 20 triangulis basibus conelusa. tria inquam tantùm. Demde quadratum (quę prima triangulum aequilatera, & aequiangula figura sequitur) triplicatum dumtaxat construit angulum solidum: & perinde solum generat cubum. & eadem ratione pentagonum aequilaterum & aequiangulum haud pluries quam ter compactum ad anguli solidi formationem conuenit. & dodecahedrum solùm compaginat.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 102","label":"CIRCA MAGNETEM PROBLEMATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/102"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 104","label":"ELEMENTORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/104"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}