{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 11","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/11.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"uuri euiustii De quinque Tonis. PER dictos quinque parallelos, tam in coelo, quàm in terra distinguuntur zonae totidem, vt seilicet illa, quae tropicis interiacet, dicatur torrida, propter Solis continuè praesentis aestum. Duae autem extremae ab arctico & antarctico circulis, circum polos inclusae, quae potius sphaericae portiones dicendae sunt, quàm zonae, dicantur frigidae, propter Solis maximam distantiam, glacie perpetua horrescentes. Duae demum inter has & torridam relictae, quoniam hinc algorem, illinc calorem participant, temperatae vocitentur. Sed nonnulli, sicut Polybio placuit, torridam in duas per aequatorem partiuntur: vt sic fiat senarius zonarum numerus, vt sicut binae sunt frigidae, binae temperatae, ita & to tidem ponantur torridae. III num De coluris duobus. DVOS quoque circulos maiores in superficie Sphaerae intelligimus, per vtrunque mundi polum ductos. Quorum alter per puncta Solstitiorum, reliquus per puncta aequinoctiorum incedit. inde nomina sortitos, vt ille Solstitialis, hic aequinoctialis Colurus dicatur. Ille etiam per zodiaci polos transit: quandoquidem & per puncta contactuum Tropicorum. vnde tam aequatoris, quàm zodiaei semicirculos singulos per aequalia dispescit, vt in praeambulis patuit. Qui, quoniam sunt circuli declinationum, idcirco non solum praedicta quatuor eardinalia puncta indicant, sed maximas etiam Solis declinationes, polorum distantias, ac zonarum latitudines metiuntur. Videntur autem hi duo cir cali totam Sphaerae machinam, ac circulorum contextum sustinere. Cumque incedant per polos aequinoctialis, & ille vicissim per horumpolos deducitur. à quibus tota Sphaerica superficies in octona sphaeralia triangula, ex tribus singula quadrantibus constituta distinguitur. Dicuntur verò Coluri: quoniam nobis imperfecti & mutili apparent.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 10","label":"REVERENDI DO. FRANCISCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/10"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 12","label":"REVERENDI DO. FRANCISCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/12"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}