{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 12","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/12.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Sunt enim ex eis portiones quaedam circa polum occultum, quae nunquam exoriuntur, tanto quidem maiores, quanto est obliquior horizon. De Motu primo. CVM autem tota coeli machina virtute primi motus, continuè vol uatur ab ortu in occasum, regulariter: sequitur vt ex tali motu astra omnia, & singula caeli puncta describant in vno ambitu, singulos parallelos circulos. Quorum ille sit maior, qui à polo remotior. Vnde & inter eos aequinoctialis erit maximus: horum periferiae in eodem tempore, siue per aequa temporum interualla descriptae sunt similes, in circulis autem aequis aequales. Si autem per inaequalia temporum interual la describantur, erunt temporibus proportionales. De diuisione circuli. OMNIS autem in Sphaera circulus tam maior, quàm minor secatur primùm in sex portiones, quoniam semidiameter sexies repetitus chordas facit talium portionum, hoc est, sena hexagoni latera. Quae por tiones appellantur physica signa. Et rursus haec singula secantur in sexagenos gradus. Gradus autem singuli in totidem minutias. Et minutiae deineps in eiusdem numeri partes. Signum autem commune est di midium signi physici. Vnde cum circulus contineat signa communia duodecim, congruè annus in totidem menses diuiditur. Vt sicut de motu Solis circulus integer debetur anno; ita signum respondeat mensi, & gradus diei. Quamuis non ad amussim motum tempori (vt verba nostra sonant) ille mundi opifex accommodauerit, neque lunatio praecise mensem metiatur Commendatur hic Alphonsus qui diem, aut colligendo multiplicans, aut diminuendo diuidens processit, sicut in diuisione circuli per sexagenarium numerum, scilicet vt tempus motui in proportione respondens faciliorem redderet calculum. Sed de motu diurno, sicut integer circulus perficitur in die, ita quindeni gradus in horis singulis. Et arcus reliqui proportionaliter. Horae autem datum est signi dimidium, vt tam diei, quàm nocti duodenarius horarum numerus adscriberetur: quot videlicet sunt zodiaci signa, vel anni menses. Hora autem temporalis est duodecima pars diei, vel noctis. De Horizonte. HORIZON est circulus maior, qui manifestum hemisphaerium ab occulta disterminat. cuius polus est vertex loci, vel zenit oculi inspectoris. Vnde Antipodes habent eundem horizontem: sed sub oppositis verticibus diuersa spectant hemisphaeria.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 11","label":"REVERENDI DO. FRANCISCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/11"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 13","label":"REVERENDI DO. FRANCISCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/13"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}