{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 124","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 124","ref":"124","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/124","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/124.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"latus solidi ad ipsam k e. perpendicularem potentia sesquialterum est. Quod est propositum. ASPHAERAE centro ad basim circumscriptae pyramidis recta perpendicularis est sexta pars sphaericae diametri. Nam in descriptione 16. praesenti libri, kl. diameter ad ke. perpendicularem est sicut 6. ad 4. Ergo semidiameter ad ipsam ke. sicut 3. ad 4. sed excessus ipsius ke. super semidiametrum est ipsa à centro ad basim perpendicularis. Ergo ipsa perpendicularis est semidiametri pars tertia. Quare diametur sexta. SPHAERAE semidiameter ad perpendicularem à centro ad basim octahedri circumscripti, potentia triplum est Vnde latus ipsius solidi ad eandem perpendicularem potentia sextuplum erit. Nam per 17. praeteriti, semidiameter sphaerae ad latus octahedri potentia est, sicut 3. ad 6. latus autem octahedri ad semidiametrum circuli, qui basim octahedri circumscribet. per 15. praemissi, est sicut 6. ad 2. in potentia. Ergo, per aequam proportionem, semidiameter sphaerae ad semidiametrum dicti circuli, est sicut 3. ad 2. Sed per penultimam primi, quadratum semidiametri dicti circuli cum quadrato perpendicularis aequum est quadrato semidiametri sphaerae. Igitur quadratum semidiametri sphaerae ad quadratum perpendicularis triplum. Quare latus octahedri sexcuplum potentialiter ad eandem, sicut proponitur. PERPENDICVLARIS à centro sphaerae ad basim octahedri potentialiter tripla est ad perpendicularem ab eodem centro ad basim pyramidis in eadem sphaera locatae. Nam, per praemissam perpendicularis octahedri ad semidiametrum sphaerae potentia est sicut 3. ad 9. Per ante praemissam autem, semidiameter sphaerae ad perpendicularem pyramidis, potentialiter est, sicut 9. ad 1. Per aequam ergo proportionem, perpendicularis octahedri ad perpendicularem pyramidis, potentia. sicut tertium a d. vnum, sicut proponitur. PERPENDICVLARIS à centro sphaerae ad basim cubi ab ipsa sphaera comprehensi, est dimidium lateris cubi. Patet hoc ex 18. 19. & 40. vndecimi. DVAE perpendiculares, vna à centro sphaerae ad basim ectahedri: altera ab eodem centro ad basim cubi in eadem sphaera comprehensorum sunt aequales. Nam ex praemissa & 18. praecedentis, sphaerae semidiameter potentialiter tripla est ad perpendicularem cubi. Et per 6. huius, eadem semidiameter potentialiter tripla est ad perpendicularem octahedri. Quare perpendiculares ipsae sunt inuicem aequales. quod est propositum.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 123","label":"ELEMENTORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/123"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 125","label":"ELEMENTORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/125"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}