{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 129","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 129","ref":"129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/129.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":472,"text":"& quoniam dupla eius, quam habet a b. ad ipsam eg. fuit, sicut 8. ad 3. hoc est, sicut 64. ad 24. Dupla autem eius, quam habet bc. ad ipsam dg. fuit sicut 8. ad 9. hoc est, sicut 24. ad 27. Ideo, per aequam proportionem, dupla eius, quam habet quadratum a bc. ad triangulum de faerit sicut 64. ad 27. quod fuerat demonstrandum. SESQVITERTIA ratio dupla est eius, quam habet cubica basis ad pyramidis basim in eadem sphaera. Patet. Nam per praemissam, ratio 64. ad 27. dupla est eius, quam habet cubica basis ad octahedricam basim. Item per 1020 huius, ratio 9. ad 16. hoc est ratio 27. ad 48. dupla est eius, quam habet octahedrica basis ad pyramidis basim. Per aequam ergo proportionem, ratio dupla eius, quam habet cubica basis ad pyramidis basim, est sicut 64. ad 48. & ideo sicut 4. ad 3. hoc est, sesquitertia. sicut proponitur. Hoc idem posses concludere laterum rationes componendo, sicut in praecedenti. Hinc manifestum est, quòd cubica basis ad pyramidis basim est sicut tota cubi superficies ad totam octahedri superficiem. Et sicut solidum ad solidum. & sicut pyramidis latus ad octahedri latus. constat enim hoc ex praesenti 16'. 171. & 182. praemissis. TRIPLA ratio dupla est eius, quam habet cubica superficies ad pyramidis superficiem in eadem sphęra. Nam, per 16 huius, sesquitertia ratio, scilicet 12. ad 9. dupla est eius, quam habet cubica superficies ad octahedricam superficiem. Item per corollarium. 10u8. ratio 9. ad 4. dupla est eius, quam habet octahedri superficies ad pyramidis superficiem. Per ęquam ergo proportionem, ratio 12. ad 4. hoc est tripla, dupla est eius, quam habet cubica superficies ad pyramidis Quod est propositum superficiem. CVBVS triplus est ad pyramidem in eadem sphęra descriptam. Nam, per ig2 huius, ratio sesquitertia, hoc est 36. ad 27. dupla est eius, quam habet cubus ad octahedrum. Item, per vndecimam huius, ratio 27. ad 4. dupla est eius, quam habet octahedrum ad pyramidem. Ergo, per ęquam proportionem, ratio 36. ad 4. dupla est eius, quam habet cubus ad pyramidem. Sed hęc eadem ratio 36. ad 4. per 11* octaui, dupla est eius, quam habet 6. ad 2. Ergo cubus ad pyramidem, sicut 6. ad 2 hoc est sicut 3. ad 1. videlicet triplus. sicut proponitur demonstrandum Id idem potest aliter ostendi. Erecta enim pyramide super basim tubi ad altitudinem cubi: haec pyramis quadrata erit aequalis tetrahedro. Sed cubus ad hanc pyramidem triplus per 7'. 11. Ergo idem cubus ad tetrahedrum triplus. Quod autem pyramis ipsa cubi ęqualis sit tetrahedro, patet. quoniam per 208. huius, sesquitertia ratio dupla est eius, quam habet basis cubicae pyramidis ad basim tetrahedri. Rursum sesquitertia ratio dupla est eius, quam habet fastigium tetrahedri ad fastigium cubicae pyramidis, per 28 corollarium. 185 praemissi libelli. Ergo bases cubicae pyramidis, & tetrahedri reciprocae sunt celsitudinibus. Quare per 9' vndecimi, cubica pyramis tetrahedro aequalis est. quod supererat demonstrandum.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 128","label":"ELEMENTORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/128"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 130","label":"ELEMENTORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/130"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}