{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 139","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 139","ref":"139","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/139","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/139.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":418,"text":"sic est h. ad ipsam a c. Ergo erit sicut h. ad ipsam ac. sic quod fit ex a b. in e d.ad id, quod ex a c. in dg. Verùm ea est per corollarium praecedentis, sicut dodecahedri superficies ad icosahedri superficiem. Quam ob rem & illa superficies ad hanc, sicut h. cubicum latus ad ipsum ac. icosahedricum latus. sicut proponitur. Ex dodrante diametri in dextantem lineae angulum pentagoni subtendentis fit aequale pentagono, quod à circulo circumscribitur, rectangulum. Esto in circulo a bc. pentagonum aequilaterum a b c. vbi centrum sit d. diameter bd e. quam a c. linea subtendens angulum pentagoni a bc. secet in puncto g. Dico itaque quòd ex a h. quae sit dextans, hoc est / ipsius a c. in b s.quae dodrans est ipsius bc. hoc est + producitur rectangulum aequum areę pentagoni totius ab c. Hoc modo. Per 413. primi, quod fit ex b d. in a g. duplum est ad triangulum a b d. ergo, quod fit ex bf. in a g. triplum trianguli a b d. quodque ex b f. in gh. duplum ad triangulum ab d. Quare quod fit ex b f. in a h. quincuplum trianguli a b d. & ideo aequale toti pentagono: sicut demonstrandum fuit. RVRSVM ostendere, quòd sicut cubi latus ad icosahedri latus, sic est dodecahedri superficies ad icosahedri superficiem, in eadem sphaera conscriptorum. Descriptioni praecedentis addatur triangulum aequilaterum bkl. Eritque pentagonum a bc. basis ipsius dodecahedri. Et triangulum bkl. basis ipsius icosahedri in eadem sphaera locatorum. per 31 huius. Item a c. latus cubi, adhuc in eadem sphaera descripti per 20*0 praecedentis. Per praemissam itaque, ex b f. quae terminatur in latere trianguli kl. per 1 52 huius vel praemissi. in ipsam a h. producitur area pentagoni ab c. & ex b f. in fk. producitur triangulum hkl. per 41 primi. Quare, per primam sexti, pentagonum a bc. ad triangulum bk l. sicut a h. ad ipsam k f. Igitur per 15en quinti & aequam proportionem duodecuplum pentagoni a bc. tota videlicet superficies dodecahedri, ad vigecuplum trianguli bkl. totam scilicet superficiem icosahedri: sicut duodecuplum. lineae a h. ad vigecuplum lineae k f. Sed duodecuplum ipsius a h. est decuplum ipsius a c. (quoniam a h. est dextans ipsius a c.) At vigecuplum ipsius k faest decuplum ipsius KI. (quoniam kf. dimidium ipsius kl. Ergo superficies dodecahedri ad superficiem icosahedri, est sicut decuplum ipsius a c. ad decuplum ipsius kl. & ideo sicut a c. quod est latus cubi, ad kl. quod est latus icosahedri: quod rursus demonstrandum proponebatur.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 138","label":"CDDE, VBIGI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/138"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 140","label":"CDDE, VBIGI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/140"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}