{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 140","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 140","ref":"140","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/140","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/140.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":399,"text":"S1 secetur linea secundùm extremam & mediam rationem: potens quod sub tota & quod sub maiori portione ad potentem, quod sub tota & quod sub minori comprehenditur, erit sicut cubi latus ad icosahedri latus in eadem sphaera locatorum. Secetur a b. in puncto C. secundum extremam & mediam rationem. sitque maior eius portio a c. & super a. centro, ad spacium a b. describatur circulus def, in quo sit pentagonum def scilicet basis dodecahedri. & d f. latus icosahedri eiusdem sphaerae per 315 huius. Eritque eg. latus cubi, in eadem sphaera per 20** praemissi. Linea verò h. possit quadrata ipsarum a b. a c. linea verò k. possit quadrata ipsarum a b. bc. Et demonstrandum erit, quòd sic est egad ipsam df.sicut h. ad ipsam k. sic. Per 1220 praecedentis, linea a c. est latus decagoni in circulo def. Quare, per 13*0 eiusdem, de. latus pentagoni potest ipsas a b. & a c. & ideo aequalis ipsi h. Per 15v7quoque praemissi, df.potentialiter tripla est ad ipsam ab. Et per 410 eiusdem k. tripla est potentialiter ad ipsam a c. Ergo, per 2120 sexti, sicut d f. ad ipsam a b. sic k. ad ipsam a c. Et permutatim df. ad ipsam k. sicut a b. ad ipsam à c. Et quia per 101 praecedentis, diuisa e g. secundùm mediam extremamque rationem, maior eius portio est e d. Ideo, per 72 eiusdem e g. ad ipsam de. sicut a b. ad ipsam a c. Igitur per 112n quinti eg. ad ipsam de. sicut df. ad ipsam k. Et permutatim eg. ad ipsam d f.sicut de. ad ipsam k. Sed d e. ad ipsam K. sicut h. ad k. (quoniam de. & h. aequales) propterea eg. ad ipsam df. sicut h. ad k. Quod fuit demonstrandum DODECAHEDRi solidum ad icosahedri solidum, in eadem sphaera, est sicut dodecahedri superficies ad icosahedri superficiem. Nam excitatis à sphaerae centro ad singulos solidorum angulos semidiametris, distinguetur dodecahedrum in 12. icosahedrum verò in 20. pyramides. Perpendiculares autem à centro ad bases tam illarum, quàm harum pyramidum, per 3227 huius sunt aequales, quae sunt ipsae pyramidum celsitudines. Construantur itaque geminae sub praefata celsitudine pyramides, quarum vna A. cuius basis sit omnibus dodecahedri basibus aequalis. altera B. cuius hasis sit omnibus icosahedri basibus aequalis. Eritque per 62n, vndecimi, pyramis A. aequalis dodecahedro. pyramis verò B. aequalis icosahedro. & quoniam eiusdem sunt celsitudinis: erit pyramis A. ad pyramidem B. sicut basis A. ad basim B.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 139","label":"CDDE, VBIGI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/139"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 141","label":"CDDE, VBIGI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/141"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}