{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 152","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 152","ref":"152","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/152","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/152.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":443,"text":"Vnde, ad talem duritiem temperandam, artifices diuifere tertium ex continuis illis tonum in semitonia. Itaque, ablata ex tertio tono diesi, hoc est legitimo semitonio (quod est minus, quam dimidium toni) relinquitur ibi apotomè, quae maior est dimidio roni: & ideo semitonium majus dicitur. Atque ita recipiuntur immediatè tria semitonia. His notatis, paret, quòd sicut naturalis cantus procedit per binos tonos & singulas dieses: ita tritonicos per tritonos. Chromaticus per semitonia suauior: quae sunt tria cantilenarum genera. Hexachordum comprehendit simplices Symphonias, scilicet vnisonum, ditonum, diatessaron, diapente, hexachordum. siue vnisonum, tertiam, quartam, quintam, sextam. Hinc ratio hexasyllabici contextus. Nam diapason his singulis addita, generat compositas symphonias eiusdem qualitatis, in ordine secundo, scilicet diapason, decimam, vndecimam, duodecimam, tredecimam. Rursus diapason his singulis continuata, componit ordinis tertij symphonias, scilicet disdiapason, septemdecimam. Duodeuicesimam, vndeuicesimam, ac vicesimam; à numero neruorum vocatas. Quae complentur in ipso Guidonis ingeniosissimi per manus sinistrae iuncturas distincto icosichordo. Eodemque processu, & per eandem diapason continuationem; quarti & quinti ordinis & sequentium consonantiae coaptantur, sicut in maioribus instrumentis, in infinitum fieri potest. Sed cùm septem hexachorda conficiant totum Guidonis icosichordum, singula scilicet senas per syllabas, vt. re. mi. fa sol. la. pronunciata, septenis reperitis literis (vt octauo quoque loco eadem litera repetita diapason indicet) iam ex hexachordis primum, quartum, septimum, quoniam admittit tritonum, ex tali duritie, – quadrati, durique nomen sortitur. Secundum autem & quintum,1 quoniam per binos tonos, singulasque dieses legitimè procedit, ac naturaliter, vocatur diatonicum. Tertium vero ac sextum, quoniam tertium tritoni tonum in diesim & apotomen, ad temperandam duritiem, partitur, ab ipso b. rotundo. mollique nomen accepit. Quae diuisio non solum hìc, sed in singulis quoque tonis fieri potest. sicut peritissimi cantores faciunt, & in instrumentis apparet. Hexachordum . quadrati ac duri & sonori, iure incipit apud g literam sonoram. S Diatonicum verò, naturale ac medium, recte apud c. mediam inter sonoram & aspiratam. Chromaticum vero, ac molle b. rotundi, apud f.quae sapit naturam ipsius o. aspiratae mollisque prolationis. Item B. litera eadem recipit fa. hexachordi mollis: & mi. hexa chord duri: vt transitus hic vitaretur à cantoribus: quod est interuallum apotomes. Tamen diuersificat figuram apud fa. b. rotu ndi, vt denotet facilitatem chromaticam. apud m. d. quadrati ad significandam cum figurae varietate diuertritonici generis duritiem. Atque ita sitatem iudicat verum. Excessus apotomes super diesim dicitur Comma. hoc est, sectio. Diesis excedit tria commata & dimidium: minor autem quàm quatuor. Apotome maior est, quàm quatuor commata & dimidium: minor Vnde manifestum est, verò quàm quinque Tonum esse maiorem quàm octo: minorem, quàm nouem commata. hac ex calculo Boetij constant Neque igitur Aristoxenus, qui tonum per aequalia: neque Philolaus, qui aliter diuisit, audiendus est. Tonos esse modos canendi secundùm vsum nationum, scilicet Dorium, Hypodorium. Phrygium, Hypophrygium. Lydium, Hypolydium. Mixolydium, Hypomyxolydium. Quorum sedes ac proprietates infrà exponentur.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 151","label":"CARPTIM COLLECTAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/151"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 154","label":"LECTOREM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/154"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}