{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 157-3","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 157-3","ref":"157-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/157-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/157-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/157-3.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"autenticis) per diatessaron subiaceat Mixolydio; cadit in D. sol. re. sicut Sol quartus est à Saturno. Et sicut solaris dies succedit sabbato. Quanquàm idem ectauus modus (quando anteriores sortiuntur singulos planetas) octauo coelo iure, quod saturnum sequitur, adscribi potest. Formantur autem autentici à loco proprio ascendendo per diapente & diatessaron. hoc est, per diapason: & inde tantundem descendendo. Placales autem à sede sui quisque autentici per diapenten ascendunt: & inde per diapenten ac diatessaron descendunt: vnde rursus per diatessaron ascendunt, & in locum autenticorum simul desinunt. Miscentur tamen quandoque, & aut deficiunt, aut limites praetereunt, vt artificibus placet. Primus modus (quia Solis est) sonnolentiam ac pigritiam expellit: verbisque iocosis, lepidis ac facetis conuenit Secundus, Lunaris, somnum quietum ac lenem inducit: quo Pythagorici curas quiete, aut somno temperabant. Verbis enim moestitiam, fletumque prouocantibus: quietem ab angustijs & à seruitute libertatem vendicantibus congruit. Tertius, Martialis, est incitatiuus, seuerus, asper, iracundus, verbisque de praelio agentibus competit. Quartus, Mercurij, blandus, garrulus, lasciuus, adulatorius, mitigatiuus, verbisque monitorijs, blandientibus, ac detractorijs adscribitur. Quintus, iouialis, delectabilis, hilaris, modestus, nonnihilo petulans: lapsos ac desperantes reuocat, verbisque gaudium aut victoriam narrantibus vendicatur. Sextus, Veneris, lacrymabilis, pius, deuotus, amatorius, verbisque ad lacrymandum ob deuotionem, compassionem, vel laetitiam inducentibus attribuitur. Septimus, Saturni, est partim iucundus, partim incitatiuus; quaestuosiis, per saltum procedit inimicos, melancholicis & querulis verbis, & ijs, quae tertio 4. 5. & 8. competunt, conceditur. Octauus, coeli stellari, tristes, ac lentos ad medio crem reducit laetitiam, est suauis, m oratus, deprecatiuus: quo vtimur, cùm aliquam fęlicitatem, aut gloriam cum lacrymis impetrare optamus. verbisque profunda, ac cęlestia tractantibus conformatur.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 157-2","label":"LECTOREM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/157-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/157-2"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 158","label":"LECTOREM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/158"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}