{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 170","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 170","ref":"170","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/170","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/170.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"VODLIBET autem horologij planum secans singulos horarios circulos vicissim sectum ab eis, facit singulas horarias lineas, vt dictum est: cùm planorum quorumuis communis sectio sit recta linea per tertiam vndecimi elementorum. Sed horologiorum praecipua, tales lineas suscipientia, sunt quatuor: Aequinoctiale, Horizontale, Verticale, ac Meridianum. de quibus singillatim est à nobis disserendum. Aequinoctiale itaque Solarium planum sortitur ad aequidistantiam aequinoctialis circuli pro situ loci. Quam ob rem tale horologium habitantibus sub polo, est horizontale, cum horizon eius situs ipse aequinoctialis existat: in horizonte autem recto, hoc idem horologium verticale vocabitur, quandoquidem aequinoctialis ibi officio verticalis circuli fungatur. Horizontale Solarium ad Horizontis aequidistantiam siue recti siue obliqui ponendum erit. Verticale Solarium similiter penes verticalis circuli planitiem erigetur: quod duplicem poterit adipisci faciem, ad boreales partes vnam, & alteram ad australes vergentem: accidit enim vt Soli vtrouersum procurrenti non semper vna patescat. Hoc idem murale horologium dici solet. Hoc autem cum in horizontali similes suscipit praeceptiones praesertim quo ad lineas horarias à meridie exorsas. Meridianum denique Solarium ad meridiani plani aequidistantiam fabricetur. Tam enim hoc, quàm verticale ad horizontem perpendiculariter insistunt, quasi parietes ad perpendiculum superstructi. Item meridianum Solarium, quo ad lineas horarum à meridie exorsarum ijsdem praeceptis cum horizontali horologio recti horizontis contentum erit. Omnis enim meridianus est horizon rectus, cum per polos incedat. differunt tamen in situ planorum. Constat igitur horum singulorum horologiorum situs. Gnomo autem, siue stylus, siue idem appelletur horarius index horologij plano perpendiculariter infigendum est, ita vt eius cacumen statuatur in centro sphaerae, quod est commune centrum omnium horariorum circulorum: Sic enim fiet, vt, in quocunque horario circulo Sol extiterit, gnomonicae vmbrae terminus in eodem circulo proiecta cadat iam in eiusdem horariam lineam, quippe quae in ipso circuli plano iacet, cum sit communis eius plani cum horologij plano sectio. Sed centrum sphaerae est ipsum mundi centrum: In quo omnis astronomici instrumenti centrum in obseruatione coelestium constituendum est.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 169-2","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/169-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/169-2"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 171","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/171"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}