{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 182","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 182","ref":"182","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/182","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/182.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"praediximus: & in secundo libello latius explicabimus. Item notandum, quòd in huius aequinoctialis horologij & in alio rum descriptione, omnes lineas horarias tam secantes, quàm tangentes deduximus: Sic enim apertius intelligitur ipsarum dispositio & theoria, & facilius ad praxim lineationis accommodatur. Potest tamen, si cui libuerit, lineas aliquas dimittere, vt. s. vel solas secantes, vel solas tangentes, iuxta regionis vsum, describat. Nam Germani horarum exordium capiunt à meridiano. Itali & Siculi ab occasu. Babylonij ab ortu. Item nec integrae lineae describi solent, nisi eae tantùm, in quas vmbra styli pertingere potest. Quamobrem in hoc horologio aequinoctiali, atque in horologijs meridianis, & verticalibus: quicquid linearum horariarum cadit super lineam horizontalem, hoc est horae 242 ab ortu vel occasu, in quam Sol oriens vel occidens vmbram styli iacit, omittitur, siue omitti solet in describendo: quoniam super eam lineam nunquàm proijcitur vmbra indicis: cùm Sol interdiu semper sit altior horizonte, & perinde vmbra inferior horizontali linea. Item in horologio horizontali sphaerae rectae omnes lineae describendae sunt, cum Sol ibi quadruplicem vmbram iaculetur, orientalis quidem ad occasum, Occiduus ad ortum; Septentrionalis ad austram, & australis ad Septentrionem. pro horizontibus verò obliquis omittuntur lineae, quae ab ortu, vel quae ab occasu exordium sumunt, iuxta vsum loci: Tamen melius est vtrasque admittere, cùm quae vni computo non seruiant, ad reliquum vsuueniant. Horologij horizontalis recti, & horologij meridiani descriptio. Cap. 10. VONIAM ex prima regula sexti capitis, horariae lineae in horizontali horologio sphaerae rectae, & in omni horologio meridiano sunt paralleli; iam in talium horologiorum descriptione praenoscenda est ipsarum linearum singularum intercapedo. Capiatur ad libitum styli magnitudo, quae sit a b. Et circulus quadrans ab c. sub duabus semidiametris a b. a c. & periferia bc. contentus constituatur. Secetur autem bc. periferia in sex aequos arcus cdde. e f.fg. g h. hb. & bk. recta periferiam in puncto b. tangens, & perinde ipsi ab. perpendicularis ipsique a c. aequidistans in indefinitum producatur. Dein de à centro a. per singula de fgh.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 181","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/181"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 183","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/183"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}