{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 188","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 188","ref":"188","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/188","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/188.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":411,"text":"Itaque cum meus horizon Messanę habeat latitudinem grad. 38. fiet arcus b e. grad. 76. & arcus a b. grad. 104. perpendicularis ergo à puncto b. ad basim aec. cadet intra puncta de. quae sit be. Deinde excitetur ipsi a c. perpendiculari e f. cui occurrant in rectum productae a b. quidem ad punctum g. atque dbad punctum f. & ducatur ipsi C f. perpendicularis b h. Ex hac enim descriptione sequitur omne lineationis artificium cum theoria. Intelligatur enim planum a c f. ita situm in meridiano loci propositi ut a c. sit linea meridiana in plano horizontis, hoc est, communis sectio meridiani cum horizonte: linea autem e fisit linea meridiana in plano circuli verticalis, communis scilicet sectio Meridiani & verticalis circulorum. Quibus suppositis, erit iam recta a bg. axis mundi: recta bc. communis sectio aequatoris & Meridiani. Quare si in horizontis plano ponatur stylus be. in plano autem verticalis stylus bh. vterque iam suo planno perpendicularis, vmbra aequinoctialis styli vtriusque desinet in punctum c. Itaque per punctum c. transibit aequinoctialis linea tam in horizontis quàm in verticalis circuli plano, communis siquidem sectio ipsorum planorum. Nec prohibeor, si lubet, planum vtrumque vltra producere ad capiendas, quantum hybernae & aestiuae vmbrae protenduntur, horarias lineas. Quod si nollem producere plana, tunc aestiuae vmbrae caderent in planum horizontalis horologij, hybernae verò in planum verticalis: & vterlibet stylorum be.bh. satis esset vtrique horologio: quan doquidem communem verticem b. habentes communem quoque vmbrarum extremi tatem horarum indicem sortiuntur. Porrò linea d b f. erit communis sectio circuli horae duodecimae ab ortu vel occasu cum meridiano: quandoquidem in hoc horizonte altitudo talis circuli habeat duplum altitudinis poli, scilicet arcum bc. cum tangat parallelum maximum integre extantium in illo puncto, in quo meridianus secat eundem. Igitur in plano horizontis linea horae 122 ab ortu vel occasu incedet per punctum d. In plano autem verticalis horizontis, talis linea ibit per punctum f. secans scilicet Meridianam a c. & e f. vtrobique ad rectos angulos. sicut ipse circulus 122 horae secat meridianum ad rectos. nec non & horizon & verticalis. & ipsa linea horae 122 sit axis propterea Meridiani, & communis sectio circuli horę 122 horizontis & verticalis ad rectos secantium meridianum. Punctum autem a. vbi axis mundi incidit horizonti, est illud, in quo lineae horarum à meridie se inuicem intersecant in horologio horizontali. Punctum quoque g. in quo axis incidit verticali plano, erit illud, in quo lineae horariae à meridie se vicissim secant in horologio verticali. Quod si latitudo regionis sit dimidium recti anguli, tunc in triangulo a b c.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 187","label":"PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/187"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 189","label":"PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/189"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}