{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 190","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 190","ref":"190","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/190","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/190.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"ita omnem eius parallelum & ideo maximum integre apparentium in me. horizonte partiuntur per aequos arcus: horizontem verò qui obliquus est ad aequatorem, per arcus inaequales. Cum igitur a c. cb. sint semidiametri horizontis & dicti paralleli, hoc est proportionales illis, idem dicendum est de horm a cl.b eK. quadrantum sectione, quod de dictis in sphaera circulis. Qui cum se contingant vbi secat eos meridianus, & circuli in sphęra, vt ostendit Theodosius in principio secundi, sese contingere dicuntur, quorum communis sectio est vtrunque contingens. Iam in hac figuratione em. linea fungetur vice dictę communis sectionis. Semidiametri quidem praedicti paralleli, quae sunt communes sectiones circulorum horariorum cum ipso parallelo, secant (vt dixi) paralleli periferiam per aequos arcus & productae perueniunt ad dictam communem planorum circularium sectionem, quae vtrunque circulum in sphaera contingit, & cuius vice fungitur hic recta em. perueniunt inquam, ad puncta s tuxm. ad quae puncta perueniunt etiam communes sectiones circulorum horariorum cum horizonte: quas communes sectiones hic repraesentant lineae as. a t.a u. a x. a m. & perinde ipsae secant quadrantem Ic. sicut in sphaera secatur horizon per dictorum circulorum plana. Quod si per recta bc assumpsissem rectam a b. & descripsissem super a b. quadrantem: tunc in quadrante a cI. habuissem interualla linearum horariarum à meridie, in verticali mei horizontis: Dum enim capio verticalem pro horizonte posito a c. diameter verticalis fiet a b. diameter paralleli, quem tangit ipse verticalis, & qui maximus esset integre apparentium super ipsum verticalem quasi horizontem. Cum verticalis pro horizonte sumpti, latitudo sit complementum latitudinis mei horizontis. Vnde semper in duobus horizontibus, quarum vnius latitudo est complementum alterius, interualla horaria in vtrolibet eorum, sunt eadem, quae in verticali alterius. Et ob id in regione 45. gr. latitudinis, interualla horaria horizontis eadem sunt, quae & verticalis. Item dimidiabo arcus C n. n o. o p. pq. q r. rk. in signatis punctis, & per ipsa protraham diametros circuli CK. ad lineam em. & ab incidentijs, vbi signata sunt puncta, productis lineis ad centrum a. Inueniam in periferia Ic.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 189","label":"PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/189"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 191","label":"PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/191"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}