{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 213","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 213","ref":"213","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/213","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/213","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/213.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":418,"text":"sunt aequidistantes: sicut & caeterae lineae in collaterali quadrante intellectae. Sed aequator a b C. sub polo fungitur vice horizontis. & planum bo p. ibidem murale est horologium: & perinde horariae ibi horizontem per aequos partiuntur arcus: in verticali verò aequidistant, sicut propositio concluserat. Neque opus est in his horizontibus recto scilicet & polari, alijs horarum lineis: in recto enim eędem lineae distinguunt horas siue à meridie, siue ab ortu & occasu exorsas: quandoquidem meridianus & horizon sunt de numero circulorum distinguentium. In polari autem situ, paralleli aequi distantes sunt horizonti, hoc est, aequatori: & ideo, qui ab eo ad polum altum secedunt, expertes sunt ortus & occasus. Pro caeteris autem horologijs hoc accipe praeambulum ad intelli gendas proiectiones & situs linearum. Nam sicut horizon obliquus & caeteri circuli horarij tangentes tangunt duos parallelos aequatoris in ijs punctis, in quibus eosdem secant circuli horarij secantes ita & plana horizontis & caeterorum circulorum tangentium tangunt conicas superficies, quarum bases sunt dicti paralleli, & vertex communis sphaerae centrum, & contactus sunt latera conorum, quae sunt communes sectiones circulorum tangentium & secantium & ipsarum conicarum superficierum. Quodeumque autem planum, praeter verticem, secat tam conicas superficies, quàm plana tangentia & secan tia: Illud secando, faciet in conica superficie flexam: in planis autem tangentibus rectas lineas, quae tangunt flexam in ijs punctis, in quibus secant latera conica praedicta, & in quibus dictam flexam secant rectae, quas planum praeter verticem facit in planis circulorum secantium. Atque hae rectae flexam secantes sunt horariae lineae horarum à meridie terminatrices eius singulae nominis, cuius circuli horarij, in quorum sunt planis. Rectae verò flexam tangentes, sunt lineae horarum ab ortu vel occasu inceptarum, ipsis quidem circulis horarijs, à quorum planis fiunt, cognomines. Sit enim, exempli gratia, sphaerae centrum a. & Meridianus, in quo puncta b C d e. secans duos parallelos contrapositos bx c. dz e. super eorum diametris b c. d e. orthogonaliter, quia per eorum polos incedit: secans autem conicas eorundem superficies communem verticem a. sortitas faciat, per tertiam primi conicorum, triangula a be. ad e. quae orthogonalia erunt basibus bxc. dze cùm planum be de. incedat per axem fg. coniungentem centra fg. basium & per mundi polos euntem: Deinde horizon obliquus tangat parallelos bx c. dze. in punctis ce. per 82 secundi sphaericorum elementorum, in quibus eosdem secat meridianus ab c d.sitque periferia horizontis obliqui cy. et. quo fit, vt communis sectio meridiani b ede. cum horizonte cyet. sit recta ca e. latus scilicet conicarum superficierum. Dico itaque, quòd horizon tangit easdem conicas superficies super ipsum latus ca e. super quo easdem secat meridianus. Quod sic ostendam: cum circulus cye t. tangat circulum bxc.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 212","label":"FRANCISCI MAVROLYCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/212"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 214","label":"FRANCISCI MAVROLYCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/214"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}