{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 22","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 22","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/22.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":398,"text":"Et puncta sectionum dicuntur caput & cauda Draconis, siue Anabibazon & Carabibazon, hoc est, Ascensus & Descensus. Quae pun cta mouentur contra successionem signorum quotidie per tres minutias gradus ferè. Epicyclus autem Lunae iacet in plano deferentis. Et maxima latitudo deferentis, est graduum quinque inuariabilis semper. Deferentes quoque singuli trium superiorum planetarum declinant ab eclyptica. Et punctum maximae declinationis in Marte est in augedeferentis. In Saturno ante augem per gradus 50. In Ioue post augem per gradus. 20. Et epicyclus inclinatur magis & minus ad deferentem. Sed dum centrum epicycli est in nodis; epicyclus iacet in plano eclipticae. Alibi diameter, super quam fit inclinatio epicycli, aequidistat vt eclipticae. Et maxima inclinatio fit in punctis maximarum declinationum. Aux autem epicycli semper interiacet superficiebus eclypticae ac de ferentis. At deferentes duorum inferiorum deuiant mobiliter ab eclyptica, hinc & inde super diametro longitudinum mediarum. Epicycli au tem inclinantur & reflectuntur ad deferentes, super diametros erectas & transuersas, cum hac regula. Centro epicycli in nodis constituto, Eccentricus vnitus iacet eclypticae, qui à nulla est deuiatio deferentis. Et tunc in epicyclo reflexio nulla est: inclinatio autem maxima. Sed centro epicycli punctum deferentis maxime deuians, tenente, tam deferentis deuiatio, quàm epicycli reflexio est maxima: inclinatio vero nullâ. In locis autem mediis crescunt & decrescunt pro cremento latitudinum. Motus autem in Venere septentrionem & ortum: in Mercurio austrum & occasum poscit in primis semicirculis: in secundis contrarium. Sicut Georgius in Theoricis latius explicat. Ex his colligitur, latitudo singulorum planetarum ab eclyptica fecundum situm epicycli in deferente, & planetae in epicyclo. In Luna vero latitudo supputatur per solam deferentis declinationem, quandoquidem epicyclus nihil ab eius planitie flectitur. De loco viso astri, & diuersitate aspectus. MOTVS visus astri consideratur secundum visum nostrum in ter rae superficie positum. Linea loci visi est, quae ab oculo nostro per centrum astri vsque ad concauam primi mobilis superficiem extenditur. Visus astri locus est punctum, quod indicat dicta Linea in dicta superficie. Diuersitas aspectus astris est arcus Circuli altitudinis inter verum & visum locum. Vnde si astrum sit in vertice horizontis; talis diuersitas nulla est. Ibi enim eadem est linea veri & visi loci. In horizonte autem si ponatur astrum, diuersitas est maxima: quae consideratur inde secundum longitudinem & latitudinem zodiaci. Visibilis coniunctic astrorum dicitur, secundum locos visos. De Eclipsibus. ECLIPSIS Solis nihil aliud est, quàm visibilis eius cum Luna coniunctio. Hoc est lunae inter visum nostrum & selem interpositio. Sicut cum luna videtur obiectu suo aliquem nobis ex planetis, vel aliquam ex stellis intecipere, quod saepe contingit.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 21-2","label":"21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/21-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/21-2"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 23","label":"23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/23"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}