{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 221","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 221","ref":"221","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/221","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/221","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/221.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"Vnde sicut meridianus has ellipses secans, facit lineas kl.mn. horologiorum scilicer meridianas; ita & reliqui horarij circuli per polos secantes earundem ellipsum plana facient reliquas horarias lineas, quae secantes se super axem apud per quie puncta singulae tam vnam, quàm alteram ellipsim in binis punctis secabunt, in quibus eandem tangent lineae horariae tangentes à circulis horarijs conos tan gentibus in ipso vtriuslibet ellipsis plano factae. Sicut linea horizontalis in punctis km. & linea horae 12* in punctis!n. tangunt ellipses, in quibus easdem secat meridianus. Stylus autem a k. in planum k ul. quod ad meridiem vergit: Stylus verò a m. in planum myn. quod ad altum spectat polum; vmbram proijciens, eius horae lineam percutiet, à cuius circulo Sol radiauerit. Et in vtroque huiusmodi horologio quatuor sunt puncta consyderanda: puncta scilicet p qu. in quibus singulis lineae horariae secantes se vicissim intersecant: puncta k m. quibus gnomones infixi sunt ka. m a. commune acumen a. in centro sphaerae habentes: per quae quidem transit linea horizontalis horae 242 ab ortu vel occasu. puncta In. per quae incedit linea horae 12* horizontali aequidistans. puncta demum hi. vmbras aequinoctiales meridianas terminantia. Reliquas lineas hic Lectoris perspicacia, sicut in 13° cap. praecedentis lib. descriptae sunt, imaginabitur In horologio autem verticali obliqui horizontis, cuius latitudo habet dimidium anguli recti, horariae lineae secantes secant parabolen singulae, meridiana excepta, in duobus punctis, in quibus lineae horarię tangentes tangunt eandem: quemadmodum in horologio horizontis eiusdem fieri contingit. Ducam ergo in lineamento semel assumpto, per puncta km. qui sunt stylorum aequalium pedes, lineas kl. mn. ad rectos ipsi e ac. & axi coincidentes apud p qu lineae hai. apud ai. & super eas structim planities meridiano orthogonales conum vtrunque seHorologij verticalis theoria ad latit. gr. 49. cantes faciant, per vndecimam primi conicorum, parabolas circa diametros k I. mn. quae sint XKX. um y. in quibus ipsae diameter communes iam ipsarum parabolarum cum meridiano sectiones erunt lineae meridianae secantes per iferias solùm apud vertices km. per quos incedit linea horizontalis tangens easdem: Similiter & aliae horariae lineae se vicissim in puncto p. punctoque qu. secantes per 272 primi conicorum, in binis singulae locis parabolam secabunt: vbi & eandem tangentes horariae contingent. Puncta verò hi.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 220","label":"Cap. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/220","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/220"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 222","label":"Cap. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/222"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}