{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 231","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 231","ref":"231","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/231","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/231.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":426,"text":"quae continuata secabit reliquam in puncto f. ita vt sicut est ag -ge. sic sit dff e. Quod ex similitudine DDlon per secundum lexti constat. REGVLA 8. Sit praeterea in quadrante circuli a b c. linea de. alteri semidiametrorum vtpote ipsi a c. aequidistans: sitque a c. vtcunquo secta in puncto f.si velim ipsam de. similiter secare: tunc coniungam a d. ponamque per circinum ipsi a faaequalem a g. de ipsa a d. abscissam: & à puncto g. ducam per 7 pręmissi cap. ipsi de. perpendicularem gh. Sic enim gh. secabit in puncto h. ipsam de. ad proportionem ipsius a d. per secundam sexti, & ideo ipsius à c. Erit enim, sicut a g h d. sicut gd. hoc est, sicut a f— se. sic e h– facere volni. REGVLA 9. Contra verò, proponatur de. secta in puncto h. si velim similiter secare a c. coniuncta tunc prius a d. excitabo à puncto h. ipsi de. perpendicularem, quae secet ipsam a d. in puncto g. Et per circinum faciam ipsi a g. aequalem ipsam a f. Sic enim eodem syllogismo fiet sicut e hh d. sic iam a f— sc. quod faciendum fuit. Sed haec & alia huinsmodi Quare ad relinotiora sunt, quàm canibus (vt aiunt) Delia nostris. qua properemus. 5Et quoniam circuli periferiam non temerè in 360. partes secari solere: sicut quadrantem in 90. signum physicum, in 60. commune in 30. secari, quos gradus appellant: gradumque in 60. minutias & minutiam in totidem secundas: itaque deinceps, omnibus vel mediocriter eruditis est nouissimum; transibo ad chordas atque sinus. Cum enim chorda sit recta linea iungens extremitates arcus: Iam sinus alicuius arcus erit dimidium chordę duplo ipsius arcus debitę. Quare, sicut chorda maxima est circuli diameter; ita & maximus sinus erit circuli semidiameter. Item sinus complementi arcus cuiuspiam ad quadrantem, vocari solet sinus secundus talis arcus. Huius autem ad semidiametrum completio, sinus versus, & quasi sagitta sinus primi, quę arcum chordamque per ęqualia partitur. Itaque ac captandum sinum arcus propositi, arcumve dati sinus, duplex in promptu via: De lineamentis tulL geometricis, non de calculo hic loquor. Exponam circuli quadrantem, sub duabus semidiametris ab. a c. & quarta periferię totius parte b d c. contentum Item producam ca. ipsique ęqualem continuabo a e. rectam. super quam lineabo semicirculum à fe. REG. I. Quibus peractis, si lubear arcus dati sinum inuenire, vtpote arcus b d.sinum primum & secundum; tunc ducam à puncto d. duas perpendiculares ad semidiametros quadrantis, quę sint d g.d h. eritque dg. quidem sinus rectus arcus b d. dati: At dh. sinus secundus eiusdem, aequalis quidem ipsi a g. quare bg.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 230","label":"Cap. 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/230"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 232.1-4","label":"232.1 to 232.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/232.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/232.1"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}