{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 235","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 235","ref":"235","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/235","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/235.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"parallelum lineam fg. quae sinum bc. in puncto g. arcumque b d. secet in puncto h. Namque arcus dh. erit quaesita declinatio respondens scilicet proposito zodiaci puncto f. Cuius demonstratio est, quòd in quadrante bre.sinus totus be– sinum gc. arcus e fà nodo propinquiori recepti, est sicut in circulo maiore bd. sinus bc. maximae declinationis – sinum gc. arcus dh. quae est declinatio puncti zodiaci arcum dictum ef. terminantis: sicut in tertio sphaericorum Menelaus & in primo magnae constructionis Ptolemaeus demonstrauit. REGVLA 6. Pro recta autem ascensione, ponam ac. angulum maximae zodiaci declinationem: b. verò angulum eius complementum: & c. angulum rectum in Z. a b c. Deinde coaptabo in rectum ipsas b a. a c. ipsisque ad rectos inducam angulos ipsas bd ce. & super centris bc. lineabo duos circulorum quadrantes a gd. a ke. & à puncto a. ipsi b c. perpendicularem indefinitam excitabo a f. quae per decimamquintam tertij elbrum vtrunque circulum tanget in puncto a. faciam deinde arcum dg. aequalem arcui, qui punctum zodiaci propositum ab aequinoctij puncto seiungit: & per puncta bg. ducam rectam, quae ipsi a f ad punctum h. coincedat. His peractis coniungam hc. rectam, quae periferiam a e secet in puncto k. eritque arcus e k. ascensio recta proposito zodiaci puncto debita. Huius praxeos demonstratio, ingeniose lector, non est caeteris obscurior, si circulum agd. pro zodiaco, & circulum a Ke. per tropicorum vtrolibet consyderabis: quorum videlicet habent diametros, rectam quoque a f. pro communi sectione planorum talium circulorum se inuicem in sphaera tangentium: rectas demum bh.hc. communes sectiones eorundem circulorum cum circulo declinationis, qui scilicet per polos mundi punctumque zodiaci propositum g. incedens, abscindit de tropico arcum e K. similem arcui aequatoris, à viciniori aequinoctio ad eundem vsque circulum recepto: quae est ascensio recta quaesita. Et est modus similis ei, quo in vndecimo capite libri praecedentis, ad elicienda horaria interualla tam in horizonte, quàm in verticali circulo vsi sumus. Ibi nanque in demonstratione pro zodiaco, ipsum horizontem, & pro tropico parallelum, quem hori zon tangit, sumpsimus, siue pro zodiaco verticalem: & pro tropico parallelum, quem verticalis tangebat. De latitudine ortiua, differentia ascensionali, ascensione obliqua, & arcu diurno inueniendis.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 234","label":"Cap. 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/234"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 236","label":"Cap. 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/236"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}