{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 237","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 237","ref":"237","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/237","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/237.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Sic enim colligitur vel residuatur arcus astri semidiurnus: qui duplatus totum integrat diurnum: hoc autem de toto circulo, siue horis 2485 sublato, superest seminocturnus. gradibus scilicèt ad horas, si lubet, conuersis. Sed haec supputatoribus vel mediocriter eruditis sunt notissima. REGVLA 6. Si autem ordinarijs arcuum diurnorum parallelis velim suas singulis ortuum latitudines, suasque declinationes, locosque zodiaci respondentes: quod iam per tabellam expositam pro horizonte nostro feci mus in fine praecedentis libelli: nunc iam per lineationes assignare velim haud iam difficilior mihi processus inseruiet. Intelligam enim in eadem superficie Meridiani da e. diametrum aequinoctialis: & ga f diametrum zodiaci ad angulos maximarum declinationum ita vt fg. sint solstitialia puncta: Item a h. sit axis horizontis. Deinde quadrantem hc. secabo in spacia, quae Meridianus & caeteri circuli horarij per polos abscindunt de quarta horizontis inter aequatorem & meridianum posita: & hoc per doctrinam XI. cap. praemissi libri. Sitque exempli gratia, primum arcus hk. quem de horizonte, aequinoctialis & circulus horae dimidiae ac sextae ante meridiem sine quintae ac / à media nocte intercipiunt: & similiter in quadrante hkc. disponam alia puncta includentia horizontales arcus, quos horarij circuli per polos integrarum & dimidiatarum horarum includunt. Deinde per per punctum k. ipsi a h. parallelum ducam kl. occurrentem semi diameter a c. apud l. punctum. Sic enim erit arcus hk. latitudo ortus praedicti circuli horarij: & ideo fiet latitudo ortus paralleli secantis horizontem in eo puncto, in quo circulus horarius secat eundem: qui parallelus habet arcum diurnum 13. horarum: differentiam verò ascensionalem horae dimidiae hoc est graduum 7 1/. Similiter autem in caeteris punctis quadrant. S a kc. faciam: & sicut linea a l. est sinus arcus hk. Sic & caeterae lineae à puncto a ad incidentias reliquarum aequidistantiam ipsi a h. de. semidiametro a c. receptae erunt sinus caeterorum arcuum à puncto h. ad reliqua puncta diuidentia in quadrante hkc. receptorum, quae sunt latitudines ortus caeterorum parallelorum horizontem in punctis in quib. horarij circuli praedicti secant, secantiumQuos ego appello parallelos ordinarios; quoniam per cancellatas sectiones horariorum vtriusque ordinis circulorum incedunt, & arcus diurnos eodem temporis cremento adauctos complectuntur. His peractis, ducam per punctum l. lineam ipsi a e.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 236","label":"Cap. 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/236"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 238","label":"Cap. 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/238"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}