{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 241","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 241","ref":"241","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/241","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/241.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Porrò ex altitudinibus Solis ad horas singulas licebit vmbras metiri, ad quemuis Solis situm. Sumam tamen exemplum super aequatore, in cuius semidiametro da. signabo puncta e fghk. quae terminant sinus versos atque secundos distantiarum Solis à meridie per singulas sex horas. Et per singula puncta signata ducam lineas ipsi b a c. aequidistantes dl. em. fn go. hp. kq. Mox faciam a r. styli mensuram ipsi b a c. perpendicularem, quae pars est horizontalis axis: & per styli pedem r. ducam ipsi b a c. pι0 μ osequob aequidistantem & indefinitam: & coniungam puncta Imno p q. cum centro a. ductis totidem rectis, quas continuabo, donec ipsi ri. occurrant ad totidem puncta scilicet s tuxy 2. Namque recepta spacia inter haec singula puncta & pedem styli r. erunt vmbrae ad altitudines horarum singularum videlicet r s. vmbra meridiana r t. vmbra horae vnius ante vel postmeridiana ru. vmbra horarum duarum rX. trium r y. quatuor r z. quinque: Nam vmbra horae sextae tunc infinita est, quandoquidem Sol in horizonte iacet. REGVLA 4*. Similiter ad alium quemuis parallelum idem efficere poteris: si supponatur paralleli semidiameter pro sinu maximo, & secundùm sinuum horariorum segmenta secetur REGVLA 57. Et ex hoc quidem lineamento facile habes ex hora vmbram, & ex vmbra horam REGVLA 62. Item ex longitudinibus vmbrarum aequinoctialium ad horas singulas habes interualla in horologio horizontali à pede styli ad puncta lineae aequinoctialis, quae tales vmbrarum desinentias suscipit, in quibus lineae horariae singulae lineam ipsam aequinoctialem secant. Notescent igitur hac via puncta huiusmodi: & coniuncta cum pede axis in linea meridiana suscitabunt lineas horarias singulas. Quae omnia bene praecepta & lineando frequentata, multo faciliora venient. De quibusdam alijs extraordinariis quaestionibus circa declinationes & ascensiones rectas. IEX proposita recta ascensione velim arcum Regula S zodiaci tali ascensioni respondentem, ac etiam prima declinationem puncti arcum ipsum terminantis extrahere; repetam descriptionem primam septimi capitis praemissi. in qua datae ascensionis à proximo nodo numeratae sinus per 78 cap. inuentus sit a k. de semidiametro aequatoris a d.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 240","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/240"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 242","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/242"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}