{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 244","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 244","ref":"244","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/244","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/244.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"b n. mediam proportionalem o. quae quidem erit minor quàm ab. hoc est quàm a d. Itaque de a d. abscindam ipsi oaequalem ag. & à puncto g. excitabo ipsi adperpendicularem gh. quae occurrat periferiae b d. apud h. punctum: secabit enim omnino periferiam b d. cum o. hoc est ag. sit minor, quàm bn. Deinde per punctum h. ducam ipsi a d. aequidistantem hof. quae secet ipsam a b. apud f. Dico itaque, quòd arcus zodiaci cuius sinus est a f. est, qui maxime differt ab ascensione sua recta, & eius finis declinatio arcus hd. Hoc enim in 291 primi nostrorum sphaericorum ostensum est. Haec autem per lineamenta lusisse placuit: vt qui horarias lineas est descripturus, iactare se audeat omnia per lineamenta posse ad rem spectantia inuenire absque calculi adminiculo: Quod si quis per calculum minutias discernere se iactet, quę lineator in paruo spacio animaduertere nequeat; idem lineator in spacio, quantum satis est, lato efficiet. Immo lineatio in hac excedit calculum dignitate, quòd geometricum punctum assequitur: quod supputator minime potest. Sed de hac collatione alibi disseretur. Et lineatio magis ad theoriam, quàm calculus accedit. Veniamus nunc ad id, quod dicendum superest, De flexa dati paralleli in plano cuiustibet horologij ad quemlibet situm delineanda CVM satis notum sit ex praemissis & ex quinto capite huius liCbelli, aequinoctialis vmbrae desinentiam describere in omnis horologij plano lineam rectam: & in plano aequinoctialis horologij omnis vmbrae limitem circumferri in aliqua circulari periferia: quod quidem horologium in sphaera recta verticale, sub polo autem horizontale est; in caeteris verò Solis sitibus, aliorum horologiorum omnium planis vmbrarum extrema circumferri per alias conicarum sectionum periferias, siue ea sit Ellipsis, siue hyperbolal: omnino dandus est modus & praeceptio tradenda, quemadmodum ad propositum Solis, loci, horologijque situm talis periferia, quae ab vmbrae apice circumlato describitur, delineanda sit.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 243","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/243"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 245","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/245"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}