{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 248","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 248","ref":"248","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/248","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/248.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":380,"text":"Notandum praeterea, quod horsium meridnam ad orientem vergens, conuerti debet super axe mundi, donec ad aequidistantiam prioris situs restitutum vergat ad occidentem, mutato tamen horarum numero & officio, vt in 15° cap. praemissi libelli tradidimus. stylo quoque tantundem ad occasum prominente. Vel si conuersio talis non placeat, tergum faciei orientalis conuersum scilicet ad occasum sic lineandum est, vt lineę faciei occidentalis eaedem sint singulae singulis lineis faciei orientalis, cum stylo indidem & tantundem ad occasum exporrecto. De Ellipsi paralleli cuuispiam in hori Lontali seu verticali horologio describenda. Cap. 12. ONSTITIT iam per quintum caput, quas in quocunque Chorologio cuiuslibet situs flexas describat quaelibet vmbrae desinentia circumlata: Non enim omnes flexarum species vbique describuntur per Solarem radium, vtpote in horizonte, cuius latitudo complementum maximae declinationis non excedit, horizontale horologium nunquàm suscipit vmbrarum desinentias in Ellipsi: sed tantùm in hyperbola, vel parabola, si laritudo sit par dicto complemento. nobis semper in hyperbola. Verùm, quoniam placet nobis, non necessitatis, sed speculationis gratia, in horologijs omnes protrahere tam horarias quàm flexas lineas etiam eas, ad quas vmbrarum solarium desinentiae non perueniunt: intelligemus in quouis proposito parallelo, extra anni Solisque vias, astrum quodpiam ita radiare, vt vmbrae iaculatu describat diurno motu cuiuslibet trium specierum flexam. Pro ellipsi itaque delineanda, sit inhorologio horizontali quopiam linea meridiana kI. cum qua horarię lineae à meridie in punctoque se inuicem secent, per 118 caput pręmissi libri descriptae: ex quibus ipsa rs. linea horae sextae orthogonaliter meridianam secans: & tu. linea horae 5* & caeterae deinceps. Item linea aequinoctialis ad rectos meridianae incidens, secet ipsas horarias lineas in punctis b ed ef. orientalibus: nam spacia occidentalium punctorum ad reliquas quinque lineas sunt singula his singulis aequalia. Deinde ipsam lineam kl. in alium locum transferam: & describam in plano meridiani axem mundi qui a p. Ita vt angulus aqi. sit latitudo loci: & linea hai. axem orthogonaliter secans repręsentet radium Solis aequinoctialem. Ad quam per circinum transferam spacia quii. qui b. quic. qui d. qui e. qui f. & qui g. dicto radio aequidistantem, continuatis per punctumque vtrinque lineis. His peractis per punctum a. quod in ipso axe mundi repraesentat centrum, ducam duos radios lam. k a n. qui aequales hinc inde cum axe comprehendant angulos, & lineae meridianae coincidant ad puncta kIn. Sic enim tales radij coniungunt pfiguratio nunm meri trini iungunt extrema diametrorum in parallelis aequatoris circulis.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 247","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/247"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 249","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/249"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}