{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 256","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 256","ref":"256","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/256","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/256.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"singulae in binis punctis, contrapositam verò non tangunt, per 332 secundi conicorum: sic habes puncta 22. Cum igitur linea horaria q o c. eiusque correlatiua in vno puncto tantum hyperbolam s Tr. secet, contrapositam non tangens, iam omnino aequidistare conuincitur vni Non tangentium in ipsis contrapositis, per conuersam 132 secundi conicorum: secus enim aut secaret ipsam aIr. hyperbolen in binis punctis, aut per 16' praedicti, secaret hanc & contrapositam in singulis punctis, quorum neutrum supponitur Sed delineata hyperbola s Tr. iam & contraposita no. omnino ei similis & aequalis facile lineabitur. Quando autem in secunda figuratione radiorum s an. Iam. neuter aequidistat alicui linearum per q. punctum transmissarum: tunc puncta sectionum sunt 2491. cum enim tunc singuli duo radij singulas transmissas in singulis punctis secent, fiunt puncta 14. Quare in prima figuratione in totidem punctis lineae horariae septem coincident hyperbolis, hoc est, singulae in binis: & quinque reliquae singulae similiter in binis, sic fiunt alia 10. puncta & vniuersa 24P. Sed iam licebit hanc totam speculationem de horizontali horologio transferre ad verticale, pro regione lati tudinis recti dimidium excedentis: in quo quidem horariae lineae secantes secant contrapositas hyperbolas in 248′ punctis, in quibus easdem tangunt totidem horariae lineae tangentes: sicut iam docuimus & ostendimus in 4° cap. huius libelli. Sic & alius constabit modus lineas tales tangentes in dicto verticali horologio designare. Nam in vnaquaque linea tangente praeter punctum, in quo ipsa cum aliqua secantium, secat aequinoctialem lineam, habes & punctum, in quo tangit hyperbolen, in quo videlicèt alia de numero secantium secat eandem. Sed pro verticali angulus a qi. qui fuit & horizontali latitudo loci, fiant complementum latitudinis: & in prima figura lineae horariae fiant per suam Regulam in plano verticalis horol.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 255-2","label":"255","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/255-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/255-2"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 256-2","label":"SCHOLIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/256-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/256-2"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}