{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 265","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 265","ref":"265","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/265","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/265.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":441,"text":"Quod autem diametes sectionis conicae singulas suas ordinatas per medium partiatur, ostenditur in septima primi conicorum, in genere, speciatim uerè in alijs propositionibus. Haec est summa eorum, quae tractantur in conicis. Nunc de diametris & descriptionibus singularum ftexarum nonnulla exponemus De Paraboles diametris, & lineatione. Cap. 1. T sectionem conicam, seu flexam, quae Parabole dicitur, eiusque Vdiametros intelligamus; esto conus a bc. cuius basis a c. vertex b. triangulum per axem a bc. Et à quolibet puncto diametri a c. vtpote d. excitetur ipsi a c. perpendicularis df. & vni laterum Qli vtpote ipsi a b. aequidistans, & reliquo incidens recta de. & producatur planum, in quo fde. lineae faciens in cono sectionem seu flexam e g saquae per 113 primi conicorum parabole vocabitur. siue rectus sit conus ab c. siue scalenus, & eius diameter transversa erit de. sectio communis plani secantis & Oli per axim, quae diameter secat per medium ipsam fd. vsque ad oppositas coni partes continuatam & omnem ei aequidistantem, quę ordinatae seu structim actae dicuntur: secat, inquam, orthogonaliter, & axis vocatur, si conus a bc. rectus est, aut si Scalenus & Qu a bc. rectum super a fe. planitiem sistitur: secat verò oblique, si dictum Ab inclinatur dictae circuli planitiei: & tunc non dicitur axis, sed simplex diameter. Et solet dici transuersa diameter ad differentiam rectę diametri, quam sic inuenitur. REG. I. Sit per doctrinam 5* Regulae sexti cap. praemissi libri, sicut ed –de. sic da– egh. Dico iam, quòd eg. erit recta diametros parabolae eg f. Ois enim ordinata poterit tlu sub transversa & recta comprehensum. Nam fd. ordinata est, & potest per 83 sexti t. ad dc. Ergo per 152 sexti & S. d e. e h. hoc est, suo transuersa & recta contentum. Assumatur & contingens punctum g. in periferia parabolae, & ordinata ducatur gmhoc est, ipsi fd. aequidistans. & per punctum m. ipsi a c. aequidistans kml. facietque planum in quo kl mg. in cono circulum per 42 primi conicorum: Eritque sicut e ddc. sic e maml. Quare, sicut em—ml. sic & a d. vel km- eh. Sed img. potest & kml. quando circulus est kgl. Ergo potest & D. e m.eh. per 153 sexti. Similiter ostendemus, quòd omnis ordinata in parabola poterit & contentum sub recepta ex diametro transversa ad verticem, & sub e h. & ideo, quòd e h. est recta diameter parabolae COROLL. Hinc sequitur ex prima sexti, quòd ordinatarum potentiae sunt receptis ad verticem diametris, ro4 xl2 portionales: hoc est, sicut G. f d– Q. gm. sic e d d h. quod in 202 primi ostendit Apollonius. Haec autem rectae diametro paraboles inuentio est multo facilior & breuior demonstratu, quàm ea quae ponitur in 113 primi conicorum REGVLA 22 Proponatur & in plano parabola fg e. circa transversam diametrum e d. & ordinatam fd.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 264","label":"FRANCISCI MAVROLYCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/264"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 266","label":"FRANCISCI MAVROLYCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/266"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}