{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 266","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 266","ref":"266","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/266","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/266.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Est autem ordinata, quam diameter vtrinque periferiae applicatam per medium partitur. Volo eius rectam diametrum inuenire: faciam per 47 Regulam sexti cap. in praemisso lib. ipsis e d. df tertiam proportionalem e h. Sic enim f d. ordinata poterit . deae h. & perinde eh. omnino recta diameter est, quae quaeritur. REGVLA 32. Quod si data sit parabolae fge. seu circuli, seu cuiuslibet alterius conicae sectionis periferia nuda sine centro ac diametris: & velim aliquam in ea diametrum inuenire; ducam in tali sectione duas aequidistantes rectas vtrinque periferiae applicatas fo. gn. pgla, a quas singulas per aequalia secabo in punctis dm. Et agam per ea puncta rectam dm e. ipsa namque erit transversa diameter sectionis: & ad eam ordinatae sunt ipsae gn. fo. & omnes aliae illis aequidistantes. & haec est 442 secundi conicorum. REGVLA 47. Detur & parobole fge. Volo eius axem describere. Inueniam per praecedentem Regulam PEla aliquam eius diametrum, quae sit e d. diuidens per medium ordinatam fdo. Si itaque diameter e d. ad rectes angulos secet ordinatam f do. iam per diffinitionem, axis est e d. Secus verò per punctum d. agam ipsi e d. perpendicularem gdn. vtrinque periferiae applicatam, eamque per aequa diuidam in puncto m. ipsique perpendicularem excitabo m p. quae per differentiam erit axis parabolae. & haec est propositio quadragesimasexta secundi conicorum. COROLLARIVM. Vnde patet, quòd axis & omnes diametri parabolae sunt aequidistantes, sicut ostenditur in quadragesimasexta primi conicorum. Et perinde, sola parabola inter flexarum species, caret centro. REGVLA 57. Ex datis denique paraboles diametris duntaxat possum delineare periferiam: vt exempli gratia, sit recta diametros parabolae a b. Axis verò, seu diametros ac. volo circa diametrum a c.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 265","label":"FRANCISCI MAVROLYCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/265"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 267","label":"FRANCISCI MAVROLYCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/267"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}