{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 269","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 269","ref":"269","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/269","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/269.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":367,"text":"lineam, quae apud u. punctum occurrat ipsi du. perpendicularis super cd. Dico itaque, quòd du. erit recta diametros ad transversam cd. Ducatur enim ipsi ds. aequidistans tX. Eritque species tx u similis speciei C du. quae vocatur species sectionis. Igitur r s. ordinata potest . SX. applicatum ad S d. receptam ex ῥδρη. diametro ad verticem deficiens à D. S du. in specie txusimili speciei C du. Quare, per 132 primi conicorum duRecta diameter est, ac quam possunt ordinatae. Deinde per 5° Regulam sexti cap. praedicti, ponam inter cd. dumediam proportionalem mn. Igiturmn.poterit t. c du. speciem scilicet primae diametri, & perinde per coroll. 13* praedictae erit secunda diametros Ellipsis propositae r d. quod fuit faciendum. REGVLA 32. Offeratur & Ellipsis ed. absque diametris & centro: volo ipsius centrum reperire: Protraham in ea, per 32 rli praecedentis cap. duas diametros cd. n n. se inuicem super h. puncto secantes: Eritque h. punctum centrum paphd quaesitum. & haec est propositio 452 secundi conicorum. REGVLA 42. Item exponatur Ellipsis cd. Volo eius axem inuenire primum ac secundum Primò inueniam eius centrum, quod sit h. & super h. centro describam circulum, qui secet ellipticam periferiam in punctis Ft. Et post haec ducam chordam rt. quam per aequalia secabo in puncto s. & per puncta hs. continuabo lineam vtrinque periferiae coincidentem chs d. quae axis erit quaesitus: quandoquidem diameter existens chordam rt. per aequalia & ad rectos partitur. & haec est propositio 472 secundi conicorum. Quae Regula etiam per hyperbola seruiet. Secta demum cd. per aequalia. in puncto h. ipsum erit sectionis centrum: per quod incedet secundus axis mn.ad primum orthogonalis. REGVLA 52. Proponantur etiam mihi transversa diametros ellipsis a b. recta verò a f. Volo delineare Ellipsim, cuius dantur a b. a f. diametri. Esto centrum ellipseos e. in quo secant se inuicem axes siue diametri a b. cd. Extendanturque in rectum e a. a f. Sitque fx. dimidium ipsius a f. Et a e. secetur in quotlibet partes, vtputa quatuor aequales in punctis ghk. & in totidem secetur fx. in punctis S tu. His peractis, super ex. ku. ht. gs. diametros singulas singuli semicirculi describantur e ax. kzu. hyt. gis. Et à puncto a. ipsi e s. perpendicularis excitetur a o. secans periferias in punctis ozy i.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 268","label":"Caput 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/268"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 270","label":"Caput 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/270"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}