{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 28","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/28.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":410,"text":"Quandoquidem in singulis arcubus tam diurnis, quam nocturnis sex signa (quae faciunt 12. horas) vbique peroriantur. De Anno. ANNVS est duplex, scilicet solaris dierum 365. & quadrantis. spa cium stilum, quo Sol percurrit zodiacum. Et lunaris complectens dies 524. & horas 9. quod est spacium 12. lunationum, siue 12. mensium lunarium. Vnde aliqui, sicut Aegyptij & Romani, vtuntur anno solari. Aliqui autem, sicut Arabes, vtuntur anno lunari tantum. Nonnulli verò, vt Hebraei, dum vtriusque luminaris rationem amplecti conantur, annos lunares, intercalatis quibusdam mesibus, ad mensuram so larium reuolutionum redigunt. De quibus nunc singilatim aliquid dicemus, scientiae quidem, non vsus causa. De anno Arabico ARABES vtuntur anno lunationum 12. hoc est dierum 354. & + quae fractio per annos 30. repetita fiunt dies 11. quos tanquam intercalares, seu bissextiles interponunt singulos runc, hoc est in eo anno: quando collectum ex fractionibus praeteritis excedit dimidium diei, hoc est 1/ ξ, vt docet Alfraganus, & Alfonsus in tabulis. Sic. n. anni tales 30. comprehendunt, 360. lunationes, quamuis 12. lunationes requirant dies 354. horas 8. m. 48. 2. 36. + At / 1/ diei sint horae 8. m. 48. praecisè. Quo fit, vt centum quibusque talibus annis Luna tardior fiat per horam: cum lunatio poscat dies 29. ho. 12. m. 44. 2. 3. g15 De anno Aegyptio. AE GYPTII vtuntur anno solari dierum 365. absque intercalatione diei bissextilis: ob id scilicet, quod 25. anni tales comprehendunt dies 9125. in quibus complentur lunationes 309. Quamuis tot lunationes ad amussim calculatae poscant sibi dies 9124. hon. 22. m. 51. 2. 48. Atque ita lunatio retrocedat per horam 1. m. 8. 2. 12. in spacio annorum 25. vt ex calculo colligitur. Et tempora solaria varientur antrorsum in tali spacio per dies 5. fermè. Seruatur tamen in eo spacio vtriusque luminaris ratio prope verum. Quandoquidem seruari praecisè nullo modo potest, vt scribit Ptolemaeus in sexto magnae constructionis. De anno Romano. ROMAMI verò, & nunc Christiani per totum orbem vtimur anno solari FIBER solari 365. dierum & quadrantis: pro tali quadrante diem quarto quoque anno intercalantes. Huiusmodi annis conuenit ferme cyclus lunaris 19 annorum, qui cum suis quadrantibus faciunt dies 6939. & ho ras 18. Sed lunationes 235. perficiuntur in spacio dierum 6939. ho. 16. m. 31. T. 56. 3. 45. sic Luna in tot annorum interuallo anticipat horam 1m. 28. T. 3. †/ Et in annis 76. anticipat ho. 5. m. 52. T. 13. Item in annis 311. per diem fermè. Hunc annum primus instituit Caius Caesar di ctator, consilio M. Flauij scribae, & Sosigenis Philosophi vsus, vt scribunt Plinius, & Plutarchus.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 27","label":"COMPVTVS ECCLE SIASTICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/27"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 29","label":"COMPVTVS ECCLE SIASTICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/29"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}