{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 36","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/36.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"sic faciunt lunationes 144 Item 7. reliqui singuli habent lunationes 13. & ideo in totum lunationes 91. Atque ita omnes anni lunares 19. comprehendunt lunationes 235. Et illi 7. anni dicuntur Embolismi: Et ponuntur in ordine cycli 3. 6. 8. 11. 14. 17. 19. Vnde versus, Christus, factus, homo, leuas, omnia, reddita, trono. Totidem scilicet dictionum, quot sunt embolismi. Nam quota est prima litera huius dictionis, Christus, in alphabeto, scilicet c. tertia: totus in ordine annorum cycli, hoc est tertius annus est Embolismus. Et sic in caeteris dictionibus. Item versus, Mobilis, ibo, cofis, ace, liber, habeto, coaeuum. totide dictionum Embolismorum locos indicantium. Cum primae dictionis prima litera M. sit 12. in alfa beto; iam lunatio primi embolismi, in 3. scilicet anno tribuitur duodecimo mensi, scilicet, Decembri. Cunque b. prima litera secundae syllabae dictionis eiusdem sit 2. in alphabeto; iam lunatio praefata incipit in 2. die dicti mensis. Idemque faciendum in caeteris singulis dictionibus. Sed nota, quod annus in hoc casu, incipiendus est à Septembri. vnde inci pit Epacta, & regulares lunares, vt dicam. Item impari mensi datur lunatio 30. Pari autem lunatio 29. dierum. vt maiori numero detur majus spacium: & vt crementum vnius, suppleat defectum alterius. Cum lunatio poscat sibi 29. dies ac dimidium. De dispositione Auri numeri. POST haec tradendus est modus locandi, aut restituendi auri nume ri in Kalendario. Quae regula continetur in sequentibus metris. quos Io. Sacroboscus fecit. Robertus Lingoniensis transtulit aliquantum mutatos in suum Computum. Et Campanus, vt erant in suum. Sequuntur versus: Aureus hac arte numerus formatur à parte. Prima dies lani: quae Janua dicitur anni, Ternarium retinet: ne posterus ordo uacillet. Per praecedentem numerum dant octo sequentem, Si decimum nonum superabis sic numerando; Tolle decem, pariterque nouem, reliquum retinendo. Maiori numero debetur tertius ordo: Per Sique minor sequitur, maiori continuatur.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 35","label":"REGVLARES SOLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/35"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 37","label":"REGVLARES SOLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/37"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}