{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 39","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/39.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Ex quae regula, per experimentum scies, quòd sicut in luminarium coniunctio ne Luna est in eodem loco cum Sole: sic in prima quadratura (quia tunc aetas eius habet dies 71/) distat à Sole per tria signa. In plenilunio autem, quoniam est fermè 15. distat per sex signa: quoniam oppo nitur ei per diamentrum. In 2. verò quadratura (quando est dierum 22/.) distabit per nouem signa. Quandiu Luna luceat. QVOD si scire lubet, quot horas Luna luceat: tunc aetatem Lunae, si non excedat 15. aut si excedit; eius complementum ad 30. mul tiplica per 4. & productum partire per quinque. Sic enim exibunt horae, & quintae partes horae, quibus lucet. Namque (vt ait Plinius) Lu na lucet in dies addens horę dodrantem, & semunciam: quòd est pau lo minus, quàm quatuor quintae vnius horae. Aliter multiplica id idem, quod dixi, per 5. & productum partire per 6. Ita enim prodibunt horę & sextantes horarij, quantum Luna lucet. Namque, vt alibi scribit idem Plinius, tempus dicti luminis crescit indies per dextantem, & sicilicum: quod est paulò plus quàm quinque sextę vnius horae Hic attende, ingeniosè lector, quod ex his duabus regulis prima respicit motum primum simpliciter: Reliqua verò includit additamentum motus lunaris. Et vtrobique intelligendum est de horis temporalibus: quarum 12. semper consummant noctem vel diem, quantacunque sit. Quae praecepta, sicut & Plinii verba, non sunt ad viuum resecanda. praesertim cum tale tempus lunaris fulsionis (quae vespertina est increscente: matutina verò indecrescente) cum uelocitate Lunae ac latitudine septentrionali crescat: decrescat verò, cum tarda est ac meridionalis. Igitur ex Pliniano calculo, experieris Lunam in omni plenilunio lucere 12. horas temporales, hoc est totam noctem, quantacunque sit. In omni quadra tura, sex horas, hoc est, dimidium noctis. Cùm Luna quinta est, aut 25. per quattuor horas, hoc est trientem noctis. Si 4. aut 26. per tres horas, quadrantem scilicet noctis, vt calculus primae regulae iudicat. Nam altera regula videtur addere tpri per primam comperto, quasi vicesimam quartam ipsius partem, quantum fermè Luna contranititur primo morui.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 38-2","label":"REGVLARES SOLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/38-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/38-2"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 40","label":"REGVLARES SOLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/40"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}