{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 49","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/49.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Si verò filum secat latus sinistrum (quod foraminato opponitur) abscindit ex illo puncta vmbrae versae: illius enim vmbrae puncta indicat, quae minor est suo gnomone. Itaque, si ponatur gnomon, exempli, causa 12. partium, vel, vt aiunt, punctorum; tunc quadratus numerus duodenarij, scilicet 144. per numerum punctorum vmbrae cognitę diuisus, exhibet in quotiente nu merum punctorum umbrę ignotę. Vnde si recta vmbra fuerit trium partium, tunc vmbra versa habebit partes 48. Hîc enim vmbra quadrupla est ad gnomonem: ibi gnomon quadruplus ad vmbram. Id idem euenit in cęteris proportionibus. VNDE manifestum est, quod gnomon semper est medius proportionalis inter vmbram rectam & versam SI solaris altitudinis angulus sit recti dimidium, hoc est graduum 45. Tunc tam recta vmbra, quam versa est aequalis suo gnomoni. Si autem al titudo maior sit, quàm dimidium recti, vmbra recta minor est suo gno mone: versa verò maior. Si demum altitudo minor extiterit dimidic recti, vmbra recta longior fit suo gnomone; sed versa breuior. Si alti tudo nulla sit, cum videlicet Sol ponitur in horizonte: vmbra recta infinita: at versa nulla fit. Si altitudo ponatur maxima, scilicet 90. gra duum, cum Sol in vertice loci sistitur: tunc econtrario, vmbra recta nulla est: versa verò infinita. QUAM autem rationem habet vmbra recta ad suum gnomonem, eandem habet longitudo plani ad altitudinem plano perpendicularem. ITEM sicut est gnomon ad vmbram suam versam, sic est longitudo plani ad dictam altitudinem. Vnde sequitur, vt differentia duarum vmbrarum rectarum ad gnomonem sit, sicut differentia longitudinum ad altitudinem Quae quidem proportiones ortum habent à similitudine triangulorum, & proportione laterum correlatiuorum. Nam in obseruatione altitudinis, filum perpendiculi abscindit de Quadrato triangulum orthogonium simile illi triangulo, quod facit altitudo perpendicularis in planum cum ipsa plani longitudine & radio visuali. Hinc ex regula quatuor proportionalium magnitudinum: cum ex tribus cognitis quaeritur quartum ignorum, secuuntur hae regulae. Vt scilicet, posito gnomone (exempli cansa) partium 12. si longitudo plani multiplicetur per 12. & productum diuidatur per numerum pun ctorum vmbrae raectae, tunc ex diuisione prodent altitudo Item si longitudo multiplicetur per numerum punctorum vmbra versae: & productum secetur per 12. exeat similiter dicta altitudo.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 48-2","label":"DE QVADRATO GEOMETRICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/48-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/48-2"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 50","label":"DE QVADRATO GEOMETRICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/50"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}