{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 84","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 84","ref":"84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/84.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"& secans vtrinque ab ęquatore conicas superficies dictorum conorum, faciat hinc & inde curuas periferias hyperbolarum, in quas desinunt vmbrae hinc, aestiuae, inde hyemales: ita vt Sol in oppositi, hoc est, correlatiui paralleli periferiam iaculetur vmbram. Et notandum quòd hae sunt periferiae, & curuae lineae in horologiorum planis notandae: quia fiunt a paral lelorum conicis superficiebas ordinatorum secundùm crementa horarum. Sed infra in quinto & sexto capite dabitur modus describendi Aequatorem & lineas huiusmodi curuas hyperbolicas vtrinque ab Aequatore, quae pertinent ad parallelos tropicos, & per initia duorum, mediorum signorum productos hinc & inde. Quo videlicet vmbra desinens in lineam rectam aequinoctialem indicet Solem esse in principioArietis, aut Librae: desinens autem in hyperbolem Tropici aestiui, osten dat Solem esse in principio Cancri, desinens in contrapositam, in prin cipio Capricorni. Desinens in contrapositam iuxta aequatorem, hinc in principio Tauri, aut Virginis: inde in principio Piscium, aut Scorpij. In contrapo sitas sequentes, hinc in principio Geminorum, aut Leonis: inde in principio Aquarij, aut Sagittarij. & sic distinguitur zondiacus in plano horologij: sicut in duobus dudum memoratis capitibus inferius docebimus. Sed distinctio superior parallelorum vsque ab tan gentes horizontem facta pertinet ad totam arcuum diurnorum diuisio nem, etiam si Sol, aut astrum quodlibet inde radiaret, vmbramque proijceret. Quamquam habentibus zenit in Arctico, vel Antarctico tangentes horizontem sunt ipsi Tropici: qui tangunt zodiacum. qui ibi quotidie vnitur horizonti. Qui verò habent zenit inter arcticum, & polum, sortiuntur circulos tangentes horizontem maiores Tropicis. & extra tangentes habent parallelos aliquot Solis, aut integros super horizontem, aut integros subter eum, vt nox, vel lux continua comple ctatur plures dies. Vnde tunc vsu veniunt illis lineae horariae se inuicem in axe secantes, quandiu Sol non occidit. Vlterius notatu dignum est, quòd si duo circuli per polos, quasi coluri, qui sunt de numero horariorum secantium, cum Aequatore faciant in sphaerica superficie, octo triangula ex quadrantibus circulorum com posita: haec erit prima diuisio, in qua considerantur 7. puncta, scilicet centrum mundi & sex puncta, in quibus periferiae dictorum trium cir culorum se intersecant: & qui sunt sex poli eorum. His tribus adde quatuor alios per mundi polos, qui cum coluris aequatorem in 12. arcus diuidunt: qui singuli comprehendunt duas horas.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 83","label":"LINEIS HORARIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/83"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 85","label":"LINEIS HORARIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/85"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}