{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica 86","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 86","ref":"86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/86.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Octaua Regula: linea horae vigesimęquartae & horae duodecimę ab occasu: & linea horae sex tę à meridie in horologio verticali sunt aequidistantes, sicut in horologio aequinoctiali. & tamen in plano circuli verticales & in plano horologij meridiani concurrunt. & est exceptio secundę regulę. Nona Regula. Omnes duę lineę horarię in plano cuius libet horologij ę quidistantes, in plano tamen circuli, cui horo logium ęquidistat, concurrunt. Decima Regula: vertex styli seu gno monis proijcientis vmbram, statuendus est in centro mundi, in quo con currunt duo coni, de quibus in pręcedenti. Atque ita vertex styli horarum indicis statutus in centro communi omnium circulorum horario rum, semper proiicit vmbram in planum circuli horarij à Sole possessi: & perinde in lineam horariam, quam facit planum talis circuli secans planitiem horologij cuius libet. Quę omnia ideo adducta sunt, vt spe culatio melius intelligatur, & situs linearum intellectus ad fabricam vsu ueniat. Nunc his iam regulis pręscriptis, & iactis fundamentis, veniemus ad modum descriptionis ipsarum linearum. & vt à facilioribus exordium capiamus, eas, quę horas à meridie discernunt, primò tractabimus. De lineis horariis à meridie incipientibus. IIII. Cap. CIRCVLI horarij meridianarum horarum terminato res (vt diCctum est) incedunt per polos mundi, & secantes Aequatorem, faciunt in eius plano 12. diametros: quę productę in communem sectio nem Aequatoris & horologij meridiani cadentes terminant puncta, per quę ducendę sunt lineę horariae aequidistantes quòd, (quoniam dictum horologium plano meridiani aequidistat) quae horas à meridie distinguunt in dicto horologio, & in horologio recti horizontis. Quarum linearum media in illo, est linea horae sextae vel decimaeoctauae: in hoc autem ipsa linea meridiana, hoc est, com munis sectio meridiani cum horologij plano. Ex qua consideratione facillimè sequitur modus hu iusmodi lineas describendi, sicut postea docebimus. Nam prius horologium horizontis, dein verticale tractandum est. Haec enim sunt magis necessaria, & vsui frequentiora. Et in primis intelligatur semicirculus meridiani a b c. super diametro a c. centroque d. Ponaturque angulus b ac. latitudo loci, vtputa graduum 38.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica 85-2","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/85-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/85-2"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 87","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/87"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}