{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula mathematica xlii","citation":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica xlii","ref":"xlii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/xlii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/xlii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/xlii.md","author":{"name":"Francesco Maurolico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico"},"work":{"title":"Opuscula mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Cum autem Sphaera sit solidum, solidum autem superficie, vel superficiebus claudatur, superficies verò linea vel lineis terminetur, linea denique punctis intertaceat; idcirco Astronomiani capessentibus istaec fundamina sunt praeiacienda, imò non solum Geometria, sed Arithmetica etiam praecepta praelibanda. De Axe, polisque AxIs autem mundi diameter est huius sphaericae machinae, super quem sphaera ipsa vel Mundus vertitur ab ortu ad occasum Poli verò sunt axis puncta extrema. Vnde omnia astra, omnes stellae, imò omnia, quaecunque in mundo sunt, puncta motu circulari feruntur, & cir culos describunt eo maiores, quo ab axe, polisque remotiores Poli autem, & quaecunque in axe sunt puncta stabilia manent, & axis totus fixus, & perpetuò semper motui sufficiens. De Aequatore. NVNC autem de Sphaerae circulis, & eorum officijs dicendum. Vt autem in diffinitionibus praeambulis dictum est, circulus in Sphaera maior est, qui commune cum Sphaera centrum habens ipsam per aequalia partitur. Minor vero, qui extra centrum Sphaerae sortitur centrum, & Sphaeram diuidit in portiones inaequales. AEQVATOR igitur est circulus maior in sphaera communes cum mundo polos, & communem axem habens: nunquam situm mutans tecundum planam superficiem. Dicitur & aequinoctialis, quoniam diei noctem adaequat: & cingulum primi mobilis, quoniam medius inter polos coelum cingit. De Zodiaco. ZODIACVS sine signifer est circulus maior in sphaera obliquè secans aequinoctialem, ad angulum, qui quartam partem habet recti & quasi nonagesimam. Et ideo dicitur circulus obliquus. in cuius superficie Sol contra motum primum ab occasu ad ortum defertur. Item & Luna & caeteri planetae: quanquam vtrinque aliquantum exorbitantes: mediam enim semitam tenet Sol, quae Ecliptica dicitur. Huius autem declinatio ab aequatore, secundum diuersas obseruationes, varia inuenta est. Ptolemaeus hanc fecit graduum 23. minu. 51. 3. Albategnius autem graduum 23. minu. 35. Alemaeon grad. 23. minu. 33. Georgius Peurbachius grad. 23. min. 28. Et Ioannes eius discipulus eam posuit grad. 23. & dimidij. Quae varietas ex motu octauae Sphaerae, quem Trepidatioris vocant, prouenire putatur. Porrò longitudines & latitudines planetarum & astrorum in hoc circulo computantur.","prev":{"citation":"Opuscula mathematica xli","label":"REVERENDI DO. FRANCISCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/xli","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/xli"},"next":{"citation":"Opuscula mathematica 10","label":"REVERENDI DO. FRANCISCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/10"},"credit":{"text":"Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica","quality":"ocr"}}