{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Discussiones peripateticae 116.1-4","citation":"Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae 116.1-4","ref":"116.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/116.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/116.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/116.1.md","author":{"name":"Francesco Patrizi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi"},"work":{"title":"Discussiones peripateticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Et paulo post, δύο δὲ καὶ τὰ εἴδη τῶν ἐν τῇ γῇ γινομένων τὰ μὲν ὀρυκ τὰ τὰ δὲ μεταλλικὰ. In terrae partibus, & duae quidem species sunt eorum quae in terra fiunt, alia foßilia, alia metallica. Ex quibus verbis eorumque recto ordine securè affirmare possumus, post tres hos libros Meteororum sequi libros fossilium, librum de Lapide, libros de Metallis. Haec enim sunt terrae species, & partes, & partium passiones, quae in terrae partibus ex inclusa exhalatione gene-10 rantur. de quibus fine hoc libri tertij generaliter quaedam tangit, proponit tamen separatim de vno quoque agere. κοινῇ μὲν οὖν εἴρηται περὶ πάντων αὐτῶν, ἰδία δὲ ἐπισκεπτέον προχειριζομένοις περὶ ἕκαστον γένος. Communiter quidem dictum est de omnibus ipsis. Seorsum verò inspiciendum est aggredientes singula genera. Quorum quidem generum, testatur Laertius eum de Lapide librum scripsisse. Philoponus autem & Simplicius etiam de Metallis affirmant. Qui libri si vnquam resurgent post tertium Meteororum collocandi erunt. Ita enim & propositio prior & vltima conclusio requirunt. Atque hic series Naturalium librorum primo loco est interrupta. In quo desunt tractatio Fossilium, Lapidum, & Metallorum. Quem verò Peripatetici omnes Meteororum quartum nominarunt, Meteorus non est. 20 Neque enim materia illi, sicuti tribus alijs, & his quibus caremus, exhalatio vel humida, vel sicca est: sed pertinet ad id quod his verbis propositum initio primi fuerat, καὶ περὶ τῶν γινομένων κατὰ τὰς κινήσεις τούτων. ὅσα διὰ πῆξιν συμβαίνει πάθη τῶν αὐτῶν σωμάτων τούτων. Et, de his quae fiunt secundum motiones horum. Quaecunque per congelationem accidunt paßiones, horum ipsorum corporum, scilicet Elementorum. Quorum motiones quid aliud sunt quam actio & passio ad se inuicem. Ideoque duo actiua, duo passiua esse constituit statim initio quarti. ἐπειδὴ τέτταρα διώρισται, αὗτια τῶν στοιχείων, τούτων δὲ κατὰ τὰς συζυγίας, καὶ τὰ στοιχεῖα τέτταρα συμβέβηκεν εἶναι, ὧν τὰ μὲν δύο ποιητικᾶ, τὸ θερμὸν καὶ τὸ ψυχρὸν, τὰ δὲ δύς παθητικὰ, τὸ ξηρὸν καὶ τὸ ὑγρόν. Quoniam autem quatuor sunt determinatae causae, horum autem secundum 30 coniugationes, & elementa quatuor accidit eße, quarum duae quidem actiuae, caliditas & frigiditas: duae autem paßiuae siccitas & humiditas. Quarum actiuarum & passiuarum, paulo post ait esse inquirendas operationes.","prev":{"citation":"Discussiones peripateticae 113.9-2","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/113.9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/113.9-2"},"next":{"citation":"Discussiones peripateticae 116.5-8","label":"116.5 to 116.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/116.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/116.5"},"credit":{"text":"Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Discussiones_peripateticae","quality":"ocr"}}