{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Discussiones peripateticae 294.5-8","citation":"Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae 294.5-8","ref":"294.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/294.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/294.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/294.5.md","author":{"name":"Francesco Patrizi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi"},"work":{"title":"Discussiones peripateticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"καὶ πρὸς τὴν πρὸς τοὺς νόμους καὶ συμφύρον χρησιν ἀνθρωπωειδεῖς τε γὰρ τούτους, καὶ τῶν ἄλλων ὥων ὁμοίους τισὶ λέγουσι καὶ τούτοις ἕτερα ἀκόλουθα, καὶ παραπλησία τοῖς εἰρημένοις. ὧν εἴ τις χωρίσας αὐτὸ λάβοι μόνον τὸ πρῶτον, ὅτι θεοὺς φοντο τὰς πρῶτας οὐσίας εἶναι, θείως ἂν εἰρῆσθαι νομίσειε. Traditum est à veteribus ac 30 priscis in fabulae figura relictum posterioribus, quòd Dij sint hi, & quòd diuinum continet vniuersam naturam, reliqua verò fabulose iam adiecerunt ad persuasionem vulgi, & ad legum ac vtilitatis vsum. Homines enim figuris eos, & animalium quorundam similes dicunt, & his alia consequentia & affinia dictis, à quibus si quis separans, primum illud solum accipiat, quòd Deos putarent primas essentias esse, diuinè dictum esse existimabit. Et I. Meteoro capite 9. haec alia habet: ὥστʼ εἴπερ ἡνίττοντο τὸν ἀκεανὸν οἱ πρώτερον, ταχ αὖ τοῦτον τὸν ποταμὸν, τὸν κύκλῳ ῥέοντα περὶ τὴν γὴν Quare, siquidem sub aenigmate dicebant Oceanum priores, fortè hunc ipsum fluuium qui circulo fluit circa terram. Et libro de animalium motu capite 3. οἱ δὲ μυθικοὶ τὸν ἄτλαντα ποιοῦντες ἐπὶ τῆς γῆς ἔχοντα τοὺς πόδας δόξαιεν ἂν ὑπὸ διανοίας εἰρηκέναι τὸν μῦθον, ὡς τοῦτον ὥσπερ διάμετρον ὅντα καὶ στρέφοντα 40 τὸν εὑρανὸν περὶ τοὺς πόλους. Fabulatores autem Atlantem fingentes super terram habentem pedes, videantur sub allegoria dixisse fabulam, hunc veluti diametrum esse & vertere coelum circa polos. Eandem rem fine libri de Mundo amplissimè confirmat, vbi Dei poetica nomina mysticè exponit. Parcarumque fabulam, & Orphei carmina talia fuisse testatur. Chrysippus etiam inter Stoicos celeberrimus, in hunc modum multa poetarum figmenta excepit, vt symbolicè dicerentur, referente id, & approbante etiam Galeno 3. de placitis Hippocratis & Platonis. Inualuit itaque ex his initijs & accretionibus mos apud Sapientes Graecos omnes, vt si quis eorum aliquid scribere vellet, secretiorem aliquam viam excogitaret. Sic Thales, omnia fieri ex aqua. Anaximander ex infinito. Anaximenes, ex infinito & aere, fieri dixerunt. Anaxagoras Chaos & Homaeomerias, & mentem formatricem ad inuenit. Empedocles litem, amicitiam, Sphaeram. Leucippus & Democritus atomos, Heraclitus ignem Xenophanes vnum, finitum vel infinitum, Sphaericum. Parmenides vnum immobile, eo figmento, iπποι μὲ φέρουσιν. Equi me ferunt.","prev":{"citation":"Discussiones peripateticae 294.1-4","label":"294.1 to 294.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/294.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/294.1"},"next":{"citation":"Discussiones peripateticae 294.9","label":"DISCVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/294.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/294.9"},"credit":{"text":"Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Discussiones_peripateticae","quality":"ocr"}}