{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Discussiones peripateticae 331.1-4","citation":"Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae 331.1-4","ref":"331.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/331.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/331.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/331.1.md","author":{"name":"Francesco Patrizi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi"},"work":{"title":"Discussiones peripateticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"Id enim non non solùm impossibile non est, sed videtur apprimè necessarium, vt enim Socrates & Plato ὁμοειδεῖς eiusdem speciei sunt, & inter se, & cum eorum patribus Sophonisco & Aristone. ita semina horum in illis generandis ὁμοειδὴ eiusdem quoque speciei fuerunt. Calores ijs seminibus inclusi, & spiritus in caloribus, & natura in spiritibus, & anima humana ab anima vniuersali dependens, & haec ab intel lectu aut Deo, in quo sit iynx seu forma, seu idea humanae speciei, qua singuli homines sunt comprehensi. eadem est ratio de alijs omnibus speciebus, quae totidem sunt numero quot ideae illae. Nulla ergo est obiectio haec, verumque est haec cum illis eandem habere denominationem, quia & essentiam ab illis participant: vt enim calor in igne essentialiter est, in re verò calefacta per participationem ab igne, ita homo in me est per participationem hominis primi, qui in illis est ac semper est, itaque & esse haec nostratia & fieri ab illis vti à causa, rectè etiam ex Aristotelicis positionibus superius deductis verum erit, & Aristotelem cum haec oppugnat & verum, & positiones suas oppugnare apparet. Verum quoque est haec nostratia aequiuoca esse illis ex sua positione, qua ipse docet libro vltimo de Ente capite etiam vlt. corruptibi lia ab incorruptibilibus genere distare, sed nostrates hae formae, corruptibiles cum sint, proculdubio ab aeternis illis genere distabunt, atque ideo aequiuocè dicentur hac ratione. Neque obstat quod fine eiusdem infert. φανερὸν τινυν ὅτι οὐκ ἐυδέχεται εἶναι εἴδη τοιαῦτα οια λέγουσι τινες. ἔσται γὰρ ἀνθρωπος ὁ μὲν φθαρτὸς, ὁ ὁ ἄφθαρτος, καὶ τοιτῳ εἴδει ταῦτα λέγεται εἶναι τῷ εἴδη τοῖς ασὶ, καὶ οὐχ ὁμώνυμα τὰ δὲ γένη ἕτερα, πλεῖον διέσηκε ἢ τὰ εἴδη. Clarum ergo quod non possunt esse ideae tales, quales dicunt quidam: erit enim homo alius quidem corruptibilis, alius verò incorruptibilis, tametsi specie eaedem dicuntur ideae hisce aliquibus, & non aequiuocè, at genere altera plus distant, quam species: ideae enim cum hisce, eiusdem sunt speciei, quatenus ad progressum, non aliter quam causa, cum causato, ac motus coeli aeternus cum hisce motibus nostratibus, qui etiam si & alterius sint speciei ab illo vt rectus à circulari: & generis etiam alterius, vt alteratio à circulari & hi corruptibiles sunt, circularis aeternus, attamen ab illo, vti à causa pendent, quod & libro 3. de Motu, & multis alijs locis disputauit.","prev":{"citation":"Discussiones peripateticae 330.9","label":"DISCVSSIONVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/330.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/330.9"},"next":{"citation":"Discussiones peripateticae 331.5-8","label":"331.5 to 331.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/331.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/331.5"},"credit":{"text":"Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Discussiones_peripateticae","quality":"ocr"}}