{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Discussiones peripateticae 369.1-4","citation":"Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae 369.1-4","ref":"369.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/369.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/369.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/369.1.md","author":{"name":"Francesco Patrizi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi"},"work":{"title":"Discussiones peripateticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"LIBER per conuersionem, aliqua substantia est non ens. Quod si audeant asserere, flagello eijciam sophismatum venditores, è philosophiae templo sacrosancto. Si negetur vt absurdum: absurdum id quoque fuerit, vnde sequitur, scilicet, priuationem esse in genere substantiae. Non ergo haec contrarietas priuationis & formae, in substantiae genere est. Quae nam igitur alia est, in substantiae genere contrarietas? Si nulla reperiatur, in substantiae genere non esse contrarietatem dicemus. Atque ideo non esse verum. In omni vno genere vnam esse contrarietatem. Quod praedicamento substantiae & quantitatis, praeceptor ipse confirmauit, nullam in eis contrarietatem esse docens. Primum genus cui insit contrarietas, est qualitatis genus. At isti ipsi generi, etiam similitudo est propria. Prima ergo contrarietas in qualitate, prima etiam similitudo in qualitate. Cur ergo, non fieri ex alijs, alia fieri ex ipsis. magis primis contrarijs conuenit, quàm primis similibus: cum vtraque in eodem genere sint? Cuia, inquient, Aristoteles docet, generationem ex contrarijs, non ex similibus fieri At inquiam ego. Antiqui docent, generationem ex similibus fieri, non ex contrarijs. Inquient, authoritas virorum impar. Non sunt veteres cum Aristotele com arandi, Mittamus authoritates, philosophis rerum veritatis indagatoribus non dignas. Dicant nobis Aristotelicam rationem, in re ipsa, non in illius authoritate sitam ostendant. Aient, ex nigro fit album, aient veteres, ex albo sit album, ex nigro fit nigrum, ostendent veteres, in substantiae quoque genere similitudinem, simileque ex simili generari, hominem ex homine, nigrum hominem ex nigro homine, album hominem ex homine albo, vos non potestis in substantia contrarietatem reperire. Non gignitur ex homine albo, niger homo, ex nigro homine, albus homo, nisi per accidens, vt album, salebat praeceptor per accidens, fit ex musico. Sed ita, vt plurimum fieri, vti natura opera sua facit ostendere non poteritis? Quid ergo, vtra verior sententia, Aristotelis ne, ex contrarijs contraria fieri? an antiquorum, ex similibus fieri similia? cum hoc rerum ordine natura, vt plurimum, per se, ordinatè, res suas generet, ex contrarijs, neque propriè neque per se, sed per accidens generat?","prev":{"citation":"Discussiones peripateticae 368.9","label":"PRINCIPIORVM CONDITIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/368.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/368.9"},"next":{"citation":"Discussiones peripateticae 369.5-7","label":"369.5 to 369.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/369.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/369.5"},"credit":{"text":"Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Discussiones_peripateticae","quality":"ocr"}}