{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova de universis philosophia 263","citation":"Francesco Patrizi, Nova de universis philosophia 263","ref":"263","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/nova-de-universis-philosophia/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/nova-de-universis-philosophia/263","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/nova-de-universis-philosophia/263.md","author":{"name":"Francesco Patrizi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi"},"work":{"title":"Nova de universis philosophia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/nova-de-universis-philosophia","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"Si nullibi item sit, sine spacio non cogitatur si sit alicubi, vel in coeli culmine, vel supra coelum, in spacio certe erit. Si vero sit vbique, in spacio, non esse nequit. Sunt er go entia cuncta, & ea quae supra entia sunt, in spacio. Et in spacio, non esse nequeunt. Igitur antequam entia extra profundum prodirent, spacio eguerunt, que ipsum est circumuolutum, vt extra ipsum prodirent, & consisterent, si entia esse aut debuerunt, aut potuerunt. Itaque spacium, a primo vno, ante entia alia omnia est pro fusum, & veluti spiritu oris eius efflatum atque diflatum in finitum, atque infinitum Non ergo amplius quaerendum an spacium in rerum sit vniuersitate. Sed indagandum, an spacium sit aliquid Communis quaedam omnium hominum notio, spacium, & esse, & aliquid esse videtur voluisse, cum nomina haec, vel talia formaret, Dimensio, Distantia, Interuallum, Intercapedo, Spacium, Diastasis, Diastema. Consensus hic Latinorum Graecorumque a sensu vide tur ortum habuisse. Quis enim non cernit, coelum a terra, in mundo distare? Orientem ab Occidente? pedes a capite in se ipso? in capite oculum ab oculo? ab ore nares? Si quis has distantias, seu interualla, siue spacia non discernat, haec legere, aut intel ligere, non laboret. Cernentibus enim, & mente praeditis nostra scribimus. Cessauit ergo, primo statim speculationis huiusce ingressu, quaestio illa. An spacium sit. Sed forsan non cessat alia illa: An spacium sit aliquid? Forte enim spacium quidem fuerit, sed nihil fuerit. Hanc rem, ita discu tiamus. Ens, & non ens, idem ne sunt, vel non idem? Si idem, ergo aliquid & est, & non est. Hoc autem impossibile esse, consensus Philosophorum omnium declarauit, Sicut & hoc aliud. Si est aliquid, ens est. Si verò non est, iam nihil est. Hoc enim è numero entium excluditur, sicut illud intet en tia connumeratur. Non ergo spacium, & erit aliquid, & in entium numero: & simul non erit aliquid, & è numero entium reiectum. Ergo spacium, & distantial, quae in homine à ad pedes est; de numero entium est, & est ali quid. Et ita de cęteris interuallisquibuscunque At hoc ens, hoc aliquid, quale nam esti Amplius namque de eo licet ambigere. Ita consideremus. Consensus veterum communis, tria spacia esse docuit. Longitudinem. sine lineam. Latitudinem, seu superficiem. Profunditatem, quam cum illis duabus vocauerunt corpus. Ita, vt Mathematici, qui se se nusquam errare profitentur, docuerint, longitudinem sine latitudine, primum spacium, seu manis interuallum esse.","prev":{"citation":"Nova de universis philosophia 262.8-10","label":"262.8 to 262.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/nova-de-universis-philosophia/262.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/nova-de-universis-philosophia/262.8"},"next":{"citation":"Nova de universis philosophia 264","label":"FRANCISONTATRICII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/nova-de-universis-philosophia/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/nova-de-universis-philosophia/264"},"credit":{"text":"Francesco Patrizi, Nova de universis philosophia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_de_universis_philosophia","quality":"ocr"}}