{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Experimenta circa generationem insectorum 82","citation":"Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 82","ref":"82","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/82","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/82.md","author":{"name":"Francesco Redi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi"},"work":{"title":"Experimenta circa generationem insectorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"At vero ubi loco ita clauso illud detinui, ut intrare muscae& culices, & ova sua ponere non possent, nihil omnino natum vidi. Atque hinc evidenter apparet, quam sine ratione Fr. Alpertus Germanus, cognomento Magnus, affirmaverit, ex stercore putrefacto muscas nasci. Sed ut filum nostrum prosequamur. ad illud redeo, infinitos esse modernos authores, qui sibi persuadent, apes ex carnibus taurinis vitam trahere. Doctissimus P Honoratus Faber, in libro de generatione animalium id sibi persuadet, cujusceleberrima opera nulla unquam tenebris obducet oblivio. Possem enumerare plures alios, nisi mihi respondendum esset nonnullorum calumniis, qui ferociter id mihi sugDe generat. insector. 83. gerunt, quod decimo quarto capite sacrosancti libri Judicum legitur, Samsonem in vineis Thamnatae occidisse leonem, & cum rediens cadaver videre vellet, invenisse examen apum ibidem mellificantium; quo inductus Thomas Moufetus, in suo theatro insectorum scripsit apum alias ex taurina carne nasci, & vocari ταυρογενεῖς taurigenas, iterumque alias ex carnibus leoninis, & vocari λεοντογενεῖς; leonigenas, & has omnium generosissimas esse: atque hinc evenire, ut dum paternae semina ferociae illis in praecordia redeunt, intrepide, si irritentur, ipsos etiam homines invadant, & quodvis magnum animal interimant, testante Aristotele, & Plinio, occisum ab illis equum Hinc fortes, maximeque terribiles inimici, in Sacrosanctis libris comparantur cum apibus, specialiter apud Isaiam: Sibilabit Dominus api, quae est in terra Assur, id quod Chaldaeus reddidit: Dominus vocabit potentissimos exercitus, qui fortes sunt.","prev":{"citation":"Experimenta circa generationem insectorum 81","label":"81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/81"},"next":{"citation":"Experimenta circa generationem insectorum 84","label":"84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/84"},"credit":{"text":"Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum","quality":"ocr"}}