{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 10.6-7","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 10.6-7","ref":"10.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/10.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/10.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/10.6.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":170,"text":"Omnibus verò avibus id commune est, ut orbita seu cavitas quae oculum amplectitur, cerebrum ipsum exsuperet, ut in ipsarum craniis videre est. Fit autem ut earum oculus minor videatur, quia totus praeter pupillam cute & plumis obtegitur. Nostra observatione in multis, nè dicam omnibus, avibus cerebri cavitas orbita seu cavitate utriusvis oculi major est. 4. Aves omnes auriculis extantibus carent, plerisque etiam aurium foramina pa- Aurium mea tula sunt & aperta; Rapacibus tamen nocturnis & nonnullis etiam diurnis operculis tus. suis instructa. 5. Fraenum oris, seu cutis illa quâ mandibulae colligantur, vel intra os cadit dum Fraenum oris, clauditur, ut in plerisque avibus, vel extra, ut in Alaudis. Hujus mollitie & teneritudine, aut colore & crassitie Aves juniores à senioribus distinguuntur. 6. Aves omnes Epiglottide destituuntur. Unde patet, ad vocem modulandam aut etiam articulandam non omnino necessariam esse Epiglottidem, cùm Aves plurimae vocem suavissimè modulentur & inflectant, nonnullae etiam articulatè loquantur, quamvis eâ careant. Crena autem quae est in capite laryngis per quam spiritus trahitur & redditur palati fissurae, seu foramini quod ad nares tendit, directè subjacet.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 10.1-5","label":"10.1 to 10.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/10.1"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 11.1-4","label":"11.1 to 11.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/11.1"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}