{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 106","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 106","ref":"106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/106.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"XXXVIII. THIc omnium Psittacorum primus ex India in Europam allatus. Antiquis longo tempore solus cognitus fuit, nempe à temporibus Alexandri Magni ad NeIronis aetatem usque, à cujus exploratoribus, teste Plinio, alibi quoque nempe in Gagaude Aethiopiae insula conspecti sunt. Avis est sesquidodrantem longa: Rostro toto miniaceo colore est crassiusculo. Iris oculi lutea; pupilla nigra. Caput & corpus reliquum omne viret; sed collum, pectus & pars tota inferna & prona dilutiùs, caetera plenius. A rostro inferiori sub mento linea ducitur deorsum nigra, ad pectoris usque initium, quae utrinque ad latera colli abit, donec cum circulo seu torque illo miniaceo, qui posteriorem cervicem & collum cingit, ad latera coeat. Est torquis is retro ad minimi digiti latitudinem, ad latera tamen paulatim gracilescens. Venter adeò diluto viret ut flavescere penè videatur. Alarum pennae extimae ventri proximae ex obscuro & fusco virides circa medium, in superiori parte rubrâ notâ distinguuntur. Cauda binos propè palmos longa è flavo similiter virescit. Tibiae & pedes cinerei sunt. Unde haud recte sola torque miniaceâ eum distingui Solinus refert; nec Apuleius extimas virere palmulas rectè dicit ob pedes cinereos, nisi aliam hujus generis ab iis descriptam arbitremur. Psittacus minor macrouros totus viridis Aldrov. XXXIX. Ongitudo hujus par est cum proximo, sed minor corporis moles: neque enim totus Turdo major est: Rostro rubro, parte praesertim superna. Acies tamen & inferna pars è rubro nigricant. Oculi pupilla nigra, Iris rubicunda & crocea. Corpus reliquum herbaceo virore amoenum, venter tamen dilutiore, saturatiore remiges. Cauda angusta penè extremo acuminata, dodrantem ferè longa. Pedes huic ac tibiae contra ac caeteris omnibus rubicundi aut carnei. Hic peculiariter Scincialo dicitur in Hispaniola novi orbis insula, in qua reperitur. Italis ob pusillam staturam Parochino, & Gallis (ut vult Bellonius) Perroquet. §. III. Psittacus erythrochlorus macrouros Aldrov. XL. Aponicus hic, Aldrovando ex icone pictâ descriptus, inter mediocris magnitudinis Psittacos enumerari debet. Longitudo enim cum superiori fermè par, at color","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 105-2","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/105-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/105-2"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 106-2","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/106-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/106-2"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}